1 | IDL 1088 | [Ioannes DANTISCUS] do [Piotr GAMRAT], Löbau (Lubawa), 1534-01-11 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 21
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BK, 232, s. 140
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 120r-v
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 50 (TN), Nr 4, s. 7-8
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 458
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 28, s. 51-52 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sunt iam plures dies, quod communis amicus noster nobilis dominus ⌊Ioannes a Werden⌋ capitaneus Novensis, burgrabius et praeconsul Gdanensis, has hic adiunctas ad me Dominationi Vestrae Reverendissimae mittendas transmisit. Ex quibus, ut reor, Dominatio Vestra Reverendissima omnia, quae in rebus maritimis se offerunt, intelliget. Illas ob defectum nuntii prius mittere non potui, dabit igitur Dominatio Vestra Reverendissima veniam.
Quantum ego Dominationi Vestrae Reverendissimae debeam pro fraterno officio mihi in consecratione mea praestito et ob singularem in me on the margin⌈in mein me on the margin⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae humanitatem et benevolentiam atque etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ munificentiam non vulgarem, scribi nequit, neque quibus modis aliqua saltem ex parte gratitudinem meam Dominationi Vestrae Reverendissimae notam facere possum, intelligo. Ne tamen omnino de beneficiorum in me collatorum Dominationi Vestrae Reverendissimae immemor esse videar, mitto cum hoc famulo meo sigillo meo quasdam parvas Dominationi Vestrae Reverendissimae reculas, quas precor grato benevolo animo suscipere et boni consulere velit.
Audiet Dominatio Vestra Reverendissima in consilio legi ⌊dominorum consiliariorum Prussiae⌋ litteras, quae meam contra ⌊provisorem castri Marienburgensis⌋ innocentiam, immo et ipsorummet dominorum clare testantur et calumniam inimici hominis et a veritate alieni contra me et ipsos dominos consiliarios manifestam facient. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam pro dignitate et officio nobis communi in negotio hoc fidem et honorem meum et ⌊ipsorum dominorum⌋ omnium spectante nobis coram sacro incliti ⌊Regni senatu⌋ adesse velit et nuntium nostrum generosum dominum ⌊Achacium Czeme⌋ castellanum Gdanensem magnum domini ⌊Ioannis a Werden⌋ et meum amicum una mecum amice et benigniter habeat commendatum. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam sospitet quam diutissimo et prosperet in omnibus.
Ex ⌊castro Lubaviensi⌋, XI Ianuarii 1534.
| |
2 | IDL 7197 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, 1538-08-14 or shortly after List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 452: Redditae sunt mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini archipraesulis ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum palatinum Masoviae, prius a Reverendissima Dominatione Vestra datarum.; cf. IDL 1882 |
| |
3 | IDL 7199 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, shortly before 1538-09-28 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 452: Redditae sunt mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini archipraesulis ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum palatinum Masoviae, prius a Reverendissima Dominatione Vestra datarum. |
| |
4 | IDL 5382 | Ioannes DANTISCUS do [Piotr GAMRAT and mutatis mutandis to Łukasz GÓRKA, Jan Amor TARNOWSKI, Piotr KMITA Sobieński, Andrzej GÓRKA], s.l., [1542-03-05 — 1542-03-17] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | ekscerpt język: łacina, XVI w., GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, Nr 823, enclosure
| 2 | ekscerpt język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1541, k. 24r-v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, Ostpr. Fol., 14 320, k. 50r
|
Publikacje: 1 | HARTMANN 1525-1550 Nr 823, s. 435 (niemiecki regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Certo accepi ad ea ⌊comitia⌋, in quibus nunc Reverendissima Dominatio Vestra cum aliis clarissimis ⌊dominis senatoribus⌋ feliciter agit, illustrissimi domini ⌊ducis in Prussia⌋, domini, amici et vicini mei coniunctissimi in negotio limitum cum ⌊magno ducatu Lithuaniae⌋ allegatos esse ⌊oratores⌋, quibus licet mea commendatio apud Reverendissimam Dominationem Vestram minime est necessaria, quod sciam, quanti illorum principem faciat, et quanta observantia prosequatur, adegit m paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉e tamen, cum amicae vicinitatis amicitiaeque mutuae, tum etia paper damaged⌈[tia]tia paper damaged⌉m ⌊regni⌋ et omnium nostrum rei publicae ratio, ut has scriberem, in eo fid paper damaged⌈[id]id paper damaged⌉issimum, quod res finium non solum ipsius illustrissimi domini ducis, verum etiam et regni, cuius hic princeps feudalis est, agatur. Officiique mei esse putavi pro praestito in consilium regni iuramento Reverendissimam Dominationem Vestram commonefacere, ut, cum ea in re sententiam suam dictura sit, ad hoc orationem accom<m>odet, ne quid vetustis et exacte privilegiorum vigore descriptis oris, quae per sol<l>emnem transactionem cum illustrissimo ⌊principe ⌋factam cum magno ducatu, modo limites ⌊regni ⌋sunt, decedat, aut ne illis quicquam Reverendissima Dominatio Vestracum aliis ⌊regiis senatoribus⌋, quibus ea cura incumbit, derogari patiatur, quodque in hoc negotio missi ⌊oratores ⌋sic tractentur, ut cum certa consolatione et spe indulgenter auditi atque absoluti ad dominum suum illustrissimum ⌊principem ⌋redire possint.
Hanc animi mei significationem non adeo affectione propensionis, quantum ex debito in rem publicam regni iuratae meae fidei, in Reverendissimae Dominationis Vestrae et quorundam aliorum ⌊dominorum senatorum⌋ notitiam deducendam operae pretium esse existimabam. Meque etc.
| |
5 | IDL 6824 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, 1543-10-24 — 1543-10-31 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 4424 |
| |