1 | IDL 3582 | Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1534-04-10 |
received [1534]-04-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 671-674
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 532
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 674
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino clementissimo
BCz, 1595, p. 671
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Mea perpetua et numquam defessa servitia sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae paratissima.
Tametsi Reverendissimam Dominationem Vestram nullis meritis meis precedentibus tantum devinctam mihi esse sciam, ut petere aliquid ab ea iure mihi liceret, fretus tamen summa benignitate et gratia Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam et demereri mihi modis omnibus cupio, et ipsa saepius exhibituram se erga me promittere ultro dignata est, nulla me dubitatione distineri passus sum, quin desiderium, quod cum rei commoditas, tum meae rationes mihi suggerunt, aperiam. Id autem, quale sit, Dominatio Vesra Reverendissima paucis accipere dignetur.
Ecclesia Dominationis Vestrae Reverendissimae parochialis G written over [...]⌈[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉GG written over [...]⌉olambinensis ⌊bonis⌋ meis paternis proxima vicinitate ita adiuncta est, ut proventus ipsius non longe quoque a me distantes commodius a quopiam alio, quam a me, administrari queant minime. Itaque rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut si est illi animus locandi eosdem proventus dictae ecclesiae, eos mihi, utpote ad serviendum sibi propensissimo et opportunitate viciniae ceteros omnes superante, locare non addubitet. Qui aeque iustam et convenientem daturum me offero illi pensionem annuam atque quispiam alius dare posset. Quo Dominatio Vestra Reverendissima et consilio in hac re suo non falletur, et me ex devincto sibi addictissimum faciet.
Valeat felicissime Vestra Dominatio Reverendissima mihique locum gratiae suae in eo, quod detuli ad eam, negotio praeoccupari ab aliis non permittat.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servitor ⌊Nicolaus Bogusch⌋, aulicus ⌊regiae maiestatis⌋ et reverendissimi ⌊domini Cracoviensis⌋ curiae praefectus
| |
2 | IDL 4545 | Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1535-05-21 |
received [1535]-06-02
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 5, f. 116 + f. [1] missed in numbering after f. 116
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 57
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 116r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Officiosissimam mei et officiorum meorum commendationem.
Feci id, quod superioribus litteris meis facturum me Reverendissimae Dominationi Vestrae receperam ad bonaque mea patria Volya concesseram, ut inde ad ecclesiam Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Golambya⌋ deflecterem et ea, quae secus ac ego existimabam de ⌊fratre⌋ meo, ad Reverendissimam Dominationem Vestram fuere allata, cognoscerem omniaque in fundo ecclesiae Golambya recta ratione stabilirem et componerem. Ubi cum eum sacerdotem, qui inique ⌊fratrem⌋ meum ad Reverendissimam Dominationem Vestram detulerat, aliquanto tempore exspectassem, neque eius copiam habere possem, misi obviam illi familiarem meum, cui hoc in mandatis dederam, cognosceret ex eo, egone illum vel ipse me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ accedere debeat. Familiaris meus tale mihi ab eo responsum rettulit, ipsum scilicet non gravatim me aditurum esse, si id ei per occupationes facere liceret, rogare tamen me, ut si minus mihi cum occupationibus esset, accedere eum ne recusarem. Ipse tandem etsi non omnino solutus curis et occupationibus fueram, cupiens tamen et Reverendissimae Dominationis Vestrae voluntati et meo quoque desiderio facere satis, haud segniter illum adeundum mihi statui cumque iam in viam me dedissem, non longeque a ⌊Goląmbya⌋ abessem, fit mihi praesto in itinere clientulus eius obnuntians illum certis quibusdam de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ causis domo abesse atque ita in alium diem congressum utriusque nostrum necessario differendum esse. Ita sum ab homine vanissimo elusus, cuius levitatis etsi iam antea certa mihi signa dabantur, notiorem tamen magis improbitatem suam atque hoc tempore mihi effecit numquam. Cuius nequitia tanto mihi gravius ferenda est, quo magis vereor, ne vana eius oratione quicquam in me de gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae depereat.
AAWO, AB, D.5, f. 116v
Sed liberat me omni metu singularis virtus et humanitas Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae temere sibi a quoquam procul dubio persuaderi nihil sinet neque odisse prius quemquam statuet, donec alienati illius ab se animi certa habuerit signa et argumenta. Ego is sum, qui pro eo ac debeo Reverendissimam Dominationem Vestram plurimi facio in eaque colenda et observanda nulli cedo et proinde neque tum, cum cognoveram mihi verba dari, retrocessi (nam id iustis de causis facere potui) perrexi in ⌊Golambya⌋ et ex his qui tum affuerant incolis Reverendissimae Dominationis Vestrae quaesivi, itane sit, quemadmodum de ⌊fratre⌋ meo ad Reverendissimam <Dominationem> Vestram perfertur. Longe diversa narrabant nihilque alienum gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae egisse eum testati sunt. Quaeso ergo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut si quid durius hominis vanissimi sermone de ⌊fratre⌋ meo perlatum ad illam foret, fidem eiusmodi verbis habere ne velit et probis aliquibus viris, quorum bona et possessiones vicina sunt ⌊villae Goląmbya⌋ inquirendi de his rebus negotium dare ne gravetur, qui edocti de tota re certiorem posthac de ea Reverendissimam Dominationem Vestram faciant. Hac re neque mihi gratius quicquam nec virtute sua dignius facere poterit Reverendissima Dominatio Vestra. Cuius me gratiae et clementiae commendo, eamque et felicissimam esse et omni laude ac honoribus florentissimam ex animo opto.
Datae in oppido ⌊Kielce⌋, feria sexta ante festum sanctae Trinitatis M-o D-o XXXV-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊Nicolaus Bogusch⌋ curiae reverendissimi domini Cracoviensis praefectus
| |
3 | IDL 7420 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj BOGUSZ, ca. 1535-12-10 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 1401: Scire dignetur Dominatio Vestra Reverendissima dominum Bogusch, simulatque reverendissimo domino olim nostro sepultura peracta est, in aulam regiam sese contulisse ob eamque rem mihi facultatem omnem mandata Dominationis Vestrae Reverendissimae illi exponendi in praesentia praesto esse non posse. Mittam vero illi propediem litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ad eum scriptas atque ita prospiciam, ut illi sine mora reddantur. |
| |
4 | IDL 6382 | Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUS, before 18 February 1536 Letter lost |
Letter lost, IDL 1416 |
| |
5 | IDL 6405 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj BOGUSZ, before 1536-04-07 Letter lost |
Letter lost, IDL 1437 |
| |
6 | IDL 1437 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj BOGUSZ], Löbau (Lubawa), 1536-04-07 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 90
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
⌊⌋ vobis superioribus diebus respondimusque ⌊⌋ vestris, quas Dominatio Vestra ad nos dederat, quibus innuebat superinscribed in place of crossed-out sectabatur(?)⌈sectabatur(?) i(n)nuebat innuebat superinscribed in place of crossed-out sectabatur(?)⌉ propter detentas decimas per dominum ⌊gladiferum Cracoviensem⌋ se superinscribed⌈sese superinscribed⌉ domino ⌊Georgio Hegel⌋ dumtaxat quinquaginta florenos aureos soluisse, cum tamen Dominatio Vestra receperat se superinscribed⌈sese superinscribed⌉ immo nobis promiserat post abitum nostrum ex ⌊Cracovia⌋ nostro nominem ipsi domino ⌊Georgio⌋ centum aureos se daturam, qua spe nos litteras ur(?) nostras, quibus ab eiusmodi summa Dominationem Vestram absolvimus, apud illum reliqueramus. In quibus omnibus res longe secius atque written over quam⌈quam atque atque written over quam⌉ nos existimationem de vobis Dominatione Vestra habueramus, cecidit, ut pote ne ullum quidem terun(n)tium a Dominatione Vestra dominum ⌊Georgium Hegel⌋ vidisse, quod nos in summam admirationem et vestrae quandam in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ aliam quam written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ quam quam written over ...⌉ de Dominatione Vestra opinionem conceperamus on the margin⌈conceperamusconceperamus on the margin⌉, adducit acced(?) ob idque potissimum, quod ad novissimas eas ⌊⌋ nostras ne verbum quidem responderit, quo hanc a se noxam diluisset, vel quomodo res haec haberet, nos certiores reddidisset.
Accedit praeterea, quod mense elapso ⌊cancellarium nostrum⌋ ad curandum ecclesiae regimen atque ad cognoscendum vel saltem a ⌊fratre⌋ Dominationis Vestrae, quid sibi velit, quod Dominatio Vestra promissam solutionem protraxerit on the margin in place of crossed-out non stetisset promisso⌈non stetisset promisso promissam solutionem protraxerit promissam solutionem protraxerit on the margin in place of crossed-out non stetisset promisso⌉, in ⌊Goląbya⌋ mitteremus. Quo cum venisset, nihil rescire potuit, quinimo audivit ab eodem Dominationis Vestrae ⌊fratre⌋ post multas ad nos oblationes, quod in principio mensis Februarii domino ⌊Georgio Hegel⌋ sexaginta aureos misisset, quod sic factum esse ab eodem ⌊Georgio Hegel⌋, qui XIIII Martii praeteriti ad nos ⌊⌋ non intelleximus, verum se tum hactenus nihil percepisse de iis centum aureis, quos daturam se Dominationem Vestram receperat, asserebat. Idipsum item, qui<d> fiat, satis mirari non possumus. Qua de re, cum edocti simus Dominationem Vestram agere impresentiarum in aula aut ubicumque illa fuerit, {quod} hunc nuntium nostrum cum iis on the margin⌈cum iiscum iis on the margin⌉ ad eandem Dominationem Vestram miserimus. A qua amice postulamus et rogamus, ut cum eo nobis significet, quomodo ista habeant mentemque suam nobis declaret, quid nobis de Dominatione Vestra polliceri debemus habentes pro written over in⌈in pro pro written over in⌉ veteri nostra inter nos on the margin⌈inter nosinter nos on the margin⌉ amicitia eam fiduciam, quod Dominatio Vestra non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ secus quam prid se in his erga nos geret, quam honestae nobilitatis bonique nominis viro et equite bene convenit.
Quam in Christo Domino nostro bene valere optamus.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, VII Aprilis MDXXXVI.
| |
7 | IDL 1504 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj BOGUSZ], Löbau (Lubawa), 1536-07-15 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 134 (t.p.)
|
|
| |