1 | IDL 5157 | Sebastian SPERANTIUS do Ioannes DANTISCUS, Weißenhorn , 1516-01-01 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 65, k. 156
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 77r-v
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 441, 156
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D.65, f. 156v
Spectabili atque eruditissimo viro, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ etc. secretario, amico praecipuo.
Quae iampridem Dominatio Vestra ad me ⌊⌋ circa moram suam in ⌊Inspruck⌋ post recessum reverendissimi domini nostri ⌊cardinalis Gurcensis⌋ et de penuria victus et aliarum rerum etc., ⌊maiestati caesareae⌋ commode exposui. Ad quae ⌊maiestas sua⌋ respondit se ob eventus ⌊Brixiae⌋[1] et nonnulla alia expeditionem Dominationis Vestrae distulisse. Nunc autem cognitis his, quae prospera circa succursum ⌊Brix(iae)⌋[2] evenerunt, ⌊maiestatem suam⌋ velle remittere Dominationem Vestram ⌊ V superinscribed in place of crossed-out ad⌈ad V V superinscribed in place of crossed-out ad⌉enecias⌋ et instructionem expeditionis suae iam mihi formandam ordinand ordinavit. Neque aliud superest, nisi ut dominus ⌊thesaurarius⌋ ⌊maiestatem suam caesaream⌋ conveniat, quod infra triduum est futurum. Tunc enim ⌊maiestas sua⌋ Dominationi Vestrae de viatico, de expensis ante actis et de honesto munere providebit. Quae omnia ut accelerentur, ego omnia studio et opera sollicitabo. Dominatio Vestra interim non gravetur aliquot paucis adhuc diebus praestolari in ⌊Inspruck⌋, est enim subito expeditionem suam habitura et p(?) laborum suorum dignam a ⌊maiestate caesarea⌋ recompensam receptura.
Ad cuius vota me semper propensissimum offero.
Ex oppido ⌊Weyssenhorn⌋, Kalendis Ianuarii M-o D-o XVI.
Paratu stain⌈[u]u stain⌉s ad vota ⌊Sebastianus Sperantius⌋ praepositus Brixiensis etc.
[1, 2] Other possible identity of Brixia is ⌊Brescia⌋.
| |
2 | IDL 5093 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Innsbruck, 1516-01-05 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., AHAZU, Ms 4 c. 6, k. 39r-40v
|
Publikacje: 1 | GARBACIK s. 199-203 (in extenso) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissime Princeps ac Invictissime Rex
et Domine, domine gratiosissime.
Reverendissimus dominus ⌊cardinalis
Gurcensis⌋ ⌊hic⌋ me relicto versus ⌊Salczburgam⌋ non secutus ⌊caesarem⌋
discessit, commisit tamen secretario imperiali domino ⌊Iacobo Spiegel⌋,
ut me interea de mente caesareae maiestatis et mea expeditione
certiorem redderet. Praestolor in hoc taedio nondum expeditus iam
quindecem diebus et omnia, quae mihi adhuc restabant de viginti
quattuor florenis Renen(sibus), quos ⌊reverendissimus dominus
Wladislaviensis⌋ mihi pro viatico dederat, contracto etiam aere alieno
exposui. ⌊⌋ igitur has meas incommoditates reverendissimo domino
⌊cardinali⌋ et ⌊quibusdam secretariis imperialibus⌋, ut deferrent ⌊caesari⌋,
a quibus heri accepi ⌊⌋, quod hanc meam paenuriam maiestati
imperiali exposuissent et quod sua maiestas respondisset ob eventum
⌊Brixiae⌋[1] et nonnulla alia expeditionem meam distulisse. Cognitis autem
nunc quae circa ⌊Brixiam⌋[2] prospere successerunt mentis esse, quod
omnia, ut nuper Sacrae Maiestati Vestrae scripsi me ⌊Venetias⌋
remitteret cum instructione, quam solus formaret, et quod dominus
⌊thesaurarius⌋ brevi ad ⌊suam maiestatem⌋ venire deberet, cui committere de velit, ut de viatico et omnibus mihi provideret. Immorandum itaque
adhuc mihi esset paucis diebus, maneo utcumque nihil mihi hactenus
datum est, spero tamen et aliquando spero, ne mihi hoc, quod plurimis
hic contingere solet, eveniat etc. Velim, si fieri commode possit et
quod non offenderem Sacram Maiestatem Vestram, ut eandem mihi videre
et servitium meum sic, ut cepi, continuare liceret. Malo siquidem
regius quam caesarianus dici, quamvis pecuniis caream, haberem tamen
media, quibus ad Sacram Maiestatem Vestram pervenirem. Sed quia in
hoc casu non convenit, experiar, quid futurum sit, nihilque
praetermittam, quod fidelissimi servuli erit Sacrae Maiestatis
Vestrae. Pridie advenit dominus ⌊Georgius de Lichtenstein⌋ imperialis
campiductor celerrime per postas, qui ⌊Brixiam⌋[3] suo stratagemmate a
⌊Gallorum⌋ et ⌊Venetorum⌋ obsidione li written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ii written over ...⌉beravit et mihi quomodo omnia acta
sunt, narravit. Collegisse dicebat se octo milia electorum peditum et
clandestino apparatu ivisse cum armatura lancearum, ut hic consuetum
est et pixidibus manualibus numero trium millium per valles et
montes, qui a ⌊Verona⌋ et ⌊Tridento⌋ versus ⌊Brixiam⌋[4] tendunt et primitus
superasse abrupta et montes asperrimos et vias tam strictas, quod
etiam equus onerarius verti vix potuit atque expugnasse unas
angustias cum fortalicio Veneto pervenisseque ad secundas, quae
munitissimae erant et biduo decertasse. Cum vero non haberent
tormenta magna nihil efficere poterant, minabantur tamen obsessis
nisi se dederent omnibus mortem. Illi vero plus timentes quam aequum
fuit per pacta cum rebus suis petebant dimitti. Caesariani illos
alacriter servata fide dimiserant. Erant numero trecenti, bene vestiti
interceperuntque fortalicium, ut fertur, munitissime et pulcherrime
constructum.
AHAZU, Ms. 4 c. 6, f. 39v
Nunc autem caesar iussit, quia contra ⌊Veronam⌋ est, illud funditus evertere
prout factum est cum castello, quod ⌊Scala⌋ dicitur. Hinc venit rumor ad obsidentes
exercitus ⌊Brixiam⌋[5], qui credebant, quod totus mundus irrueret per
montes et statim fugam moliebantur praemissis ante maioribus
tormentis. Caesariani autem per duas adhuc alias minores angustias ms. augustias(!)
⌈angustiasangustias ms. augustias(!)
⌉
sine difficultate usque non procul a ⌊Brixia⌋[6] pervenerunt, ponentes se
in ordinem. Quod ut ⌊Galli⌋ cum ⌊Venetis⌋ intellexissent eadem nocte
ingenti vehementia relictis etiam ibidem quibusdam tormentis et
cetera id genus versi fuere in fugam. ⌊Galli⌋ ⌊Mediolanum⌋, ⌊Veneti⌋ vero
ad sua se praesidia castra et oppida magno cum timore contulere.
Exercitus eorum fertur continuisse viginti milia hominum, inter quos
fuerunt septem milia cataphractorum.
Sequenti die caesariani ⌊Brixiae⌋[7] appropinquarunt. Et dum ⌊Gallos⌋ et ⌊Venetos⌋ discessisse cognoverunt,
quia equites non habebant, sequi non poterant. Qui intra ⌊Brixiam⌋[8]
erant, dum eos vidissent, muros ascenderunt et magno cum clamore et
gaudio salvatores suos salutabant, caesari, quod eos non reliquisset,
gratias agentes et sic cum ingenti plausu et laetitia omnium ⌊Brixiam⌋[9]
XX Decembris
intrarunt, et victu, pulveribus incendiariis, armis, hominibus et
omnibus necessariis civitatem bene munitam peractis ibidem sex diebus
reliquerunt. Fertur etiam, quod hinc totam ⌊Italiam⌋ rumor quidam
subitus cum pavore non parvo invasit. Sic etiam quod in multis locis
clamatur: imperio, imperio. Tantaque dicitur esse mutua benevolentia
et amor inter ⌊Germanos⌋ et ⌊Hispanos⌋, qui ⌊Brixiam⌋[10] occupant, qualis inter
duas diversas nationes numquam antea visus est. ⌊Veronae⌋ et circum per
⌊caesarem⌋ exercitus colligitur. Hodie hic vidi tres currus magnos onustos lanceis et aliis bellicis instrumentis. Quae omnia ⌊Veronam⌋
ducuntur, pro futuro vere ⌊caesar⌋ spectari vult in armis, nisi interea
⌊Veneti⌋ component, in quo facturus sum periculum etc. Nactus sum heri
copias ⌊⌋ domini ⌊Carpensis comitis⌋ ad ⌊summum pontificem⌋
oratoris ad ms. et(!)
⌈adad ms. et(!)
⌉ ⌊cesarem⌋, ad quem scribit omnia quae in conventu ⌊Bononiae⌋
inter ⌊pontificem⌋ et ⌊regem Galliae⌋ acta sunt, quas duxi non indignum
includi praesentibus. ⌊Caesar⌋ est in suis venationibus circa quoddam castrum ⌊Bavariae⌋ ⌊ Voxssenhorn⌋ et creditur, quod brevi huc se conferre debeat. Officiales et aulici ⌊suae maiestatis⌋ sparsim hinc inde in oppidis se locarunt. Illustrissimus dominus ⌊Casimirus margrabius Brandeburgensis⌋, ⌊comes de Hennenbergk⌋ et consiliarii curiae
⌊suae maiestatis⌋ hic sunt. R written over d(omi)n(u)s⌈d(omi)n(u)sRR written over d(omi)n(u)s⌉everendissimus dominus ⌊cardinalis Gurcensis⌋ non procul hinc in quodam castello,
AHAZU, Ms. 4 c. 6, f. 40r
quod ⌊ad Sanctum Ioannem⌋ nuncupatur, triumphat. Spes hic omnium est dominari Italiae, sed exitus docebit. Commendo me humillime et suppliciter prono vertice ad terram usque Sacrae Maiestati Vestrae. Cui imprecor longam incolumitatem et felicem contra ⌊Moskos⌋ victo et omnes hostes victoriam.
Eiusdem Sacrae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋.
Postscript:
Dominus ⌊Georgius de Lichtenstain⌋, dum iterum sermo de obsidione Brixiana incidit post clausas litteras,
retulit mihi, quod ⌊Galli⌋ cum ⌊Venetis⌋ tam numeroso, ut alias scripsi, exercitu ⌊Brixiam⌋[11] tribus mensibus obsedissent, et quod a centum annis tam dura nusquam fuisset obsidio. Asserebat murum civitatis fuisse tormentis deiectum ad longitudinem ut duo oppida ⌊Insprugk⌋. Facit a porta superiori ⌊Vilnae⌋, quam Sacra Maiestas Vestra a ⌊Borissow⌋ cum victoria intravit, directe eundo spatium usque ⌊ad Sanctum Ioannem⌋, tamen hostes non fuisse ausos facere impetum. Isti etiam in civitate a labore non desistebant recuperationis et defensionis intuleruntque suis tormentis multa damna hostibus. Dicuntur etiam fuisse aliqui globi ferrei et multi, qui plus quam vicies ms. vigesies(!)
⌈viciesvicies ms. vigesies(!)
⌉ missi sunt a tormentis in civitatem et totidem ex civitate remissi in exercitus. Habebant enim Brixienses milites magna tormenta XIIII, quae paulo ante ⌊Venetiis⌋ acceperant, non audebant temere tamen sagittare propter pulveris defectum. Dicitur etiam, quod ⌊summus pontifex⌋ voluisset facere quandam compositionem inter ⌊caesarem⌋ et
⌊Venetos⌋ de ⌊Brixia⌋[12], sed Venetos nequaquam voluisse, nam sibi iam certi
esse videbantur, quod haberent ⌊Brixiam⌋[13]. Et inter cardinales et multos
alios magnos viros etiam plurimos mercatores magna est pecuniarum
summa deposita, quod ⌊Brixia⌋[14] recuperabitur a ⌊Venetis⌋ et quod non erat enim potentissima obsidio, in qua fuit. Istae angustiae fortiores, de quibus scripsi, dicuntur ⌊Ampli⌋. Dixit mihi dominus de Lichtenstain, quod 60 peditos ibi ammisisset, tamen per pacta intercepisset et quod illi trecenti, quos dimiserat ⌊Gallis⌋ et ⌊Venetis⌋ de adventu caesarianorum primam famam attulissent et quod in v written over i⌈ivv written over i⌉estigia dimissos fuissent secuti quanto
AHAZU, Ms. 4 c. 6, f. 40v
potuerant vehementius. Quodque eadem hora, qua dimissi ab ⌊Ampli⌋ venissent
⌊Galli⌋, una superinscribed⌈unauna superinscribed⌉ cum ⌊Venetis⌋ terga dedissent relictis ibidem plus quam ducentis infirmis quibusdam, tentoriis, multis scalis et instrumentis, quibus ignis iaculatur. Aliae angustiae, de quibus scripsi, dicuntur ... gap left by scribe⌈...... gap left by scribe⌉.
Dominus ⌊Georgius⌋ praedictus huc venit pro pecuniis peditibus habetque hanc spem, si ⌊caesar⌋ poterit parvo tempore gentes, quas nunc habet, servare in ⌊Italia⌋. Quod procul dubio
brevi multa efficiet. ⌊Rex Franciae⌋ ex ⌊Mediolano⌋ ivit ad ⌊Galliam⌋; creditur etiam carere pecuniis, quod gratum mihi est, ne solus egere videar, cum habeam tantos complices.
[1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14] Other possible identity of Brixia is ⌊Brescia⌋.
| |
3 | IDL 4884 | Jakov BANIČEVIĆ do Ioannes DANTISCUS, Augsburg, 1516-01-06 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 65, k. 141
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 441, 141
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 78
|
Publikacje: 1 | SKOLIMOWSKA 2015 s. 187-188 (in extenso) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Mittitur Dominationi Vestrae expeditio sua per ⌊caesaream maiestatem⌋ et providetur itidem ei de viatico. Ego etiam mitto privilegium suum expeditum. Si qua alia in re possum servire Dominationi Vestrae, faciam libentissimo animo. Si commode potest Dominatio Vestra secum defer<r>e scorpionem vel ballistam illam ⌊regiae maiestati⌋, faciet mihi rem singulariter gratam, quam commendando me regiae suae clementiae offeret ei munus quidem tanto rege written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉ indignum, sed in signum servitutis et sincerae fidei me<ae> ad maiestatem suam erit pro venatione et, si potest eam defer<r>e Dominatio Vestra, exhibeat annexas domino ⌊Cabrieli de Tasis⌋, magistro postarum in ⌊Insprug⌋, qui eundem scorpionem consignabit Dominationi Vestrae. Quae itidem me plurimum
commen(det) or commen(dabit)⌈commen(det)commen(det) or commen(dabit)⌉
⌊reverendissimo domino Plocensi⌋ et suis collegis, qui fuerunt cum eo apud ⌊caesarem⌋ et similiter domino ⌊vicecancellario⌋ et magnifico domino ⌊cancellario⌋ et domino ⌊Bernardino Gallo⌋ conterraneo meo. Si aliquando scripserit ad me Dominatio Vestra ex patria, semper rescribam sibi, et me ad omnia vota sua offero.
⌊Augustae⌋, die VI mensis Ianuarii anno Domini MDXVI.
Eiusdem Dominationis Vestrae semper ad vota ⌊Iacobus de Bannissis⌋.
| |
4 | IDL 983 | Jakov BANIČEVIĆ do Ioannes DANTISCUS, Augsburg, 1516-01-10 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 65, k. 155
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 79
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 441, 155
|
Publikacje: 1 | SKOLIMOWSKA 2015 s. 188-189 (in extenso) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Spectabilis et eximie domine honorande. Commendationem plurimam.
Arbitrabar iam perlatam fuisse expeditionem et cum ea privilegium Dominationis Vestrae quam omni studio curavi apud ⌊caesarem⌋ et ita fuit facta per dominum ⌊Sperantium⌋ et provisum de viatico. Tamen forte postea eadem vel altera die debuit accepisse totum etiam privilegium cum litteris meis. Postquam Dominatio Vestra cense{s}t scorpionem illum dignum ⌊regia maiestate⌋, si sine incommodo suo potest illud suae maiestati deferre et eum nomine meo suae serenitati offerre, faciet mihi rem valde gratam, etiam si me admonebit, in qua re ulterius celsitudini suae posset rem gratam facere. Habeo autem ingentes gratias Dominationi Vestrae, quod me ⌊suae maiestati⌋ per suas commendare dignata est. Itidem obsecro faciat praesens et declaret ac devoveat ei omne studium et affectum meum. Et itidem illis reverendissimis et magnificis dominis, de quibus prioribus meis scripsi et si aliquando ad me scripserit Dominatio Vestra, semper ei rescribam et si poterit sumptibus meis mihi mittere ⌊⌋ et commendo me Dominationi Vestrae, quae diu feliciter valeat et incolumem Dominus conducat.
⌊Augustae⌋, die X Ianuarii anno Domini MDXVI.
Eiusdem Dominationis Vestrae semper ad vota ⌊Iacobus de Bannissis⌋
| |
5 | IDL 4864 | Matthäus LANG do Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1516-03-15 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 24, k. 32
|
|
| |
6 | IDL 931 | Paulus OBERSTEINER do Ioannes DANTISCUS, Riva del Garda, 1516-05-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 65, k. 157
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 80r-v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 441, 157
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Accepi non multis abhinc diebus litteras Humanitatis Vestrae intellexique ea, quae mihi significabat. Quocirca ipsam(?) maiestatem diligenter allocutus rem Humanitatis Vestrae ea qua potui ac debui industria ac vigilantia sollicitavi. Super quo maiestati suae videtur ipsam Humanitatem Vestram usque ad ulteriorem maiestatis suae dispositionem istic commorari debere. C written over Q⌈QCC written over Q⌉ui ut se eo commodius interea superinscribed⌈intereainterea superinscribed⌉ intertenere valeat, mittit per eius famulum praesentium latorem quinquaginta florenos Rhenenses, quos etsi pauci sint, donec tamen aliter per maiestatis maiestatem suam constituatur, aequo animo accipiet dignabiturque inter puellarum delicias istic, ubi frequentem copiam esse opinor, genio meo nomine, quoniam ego variarum rerum gravi mole oppressus mei incumbere nequeo, incumbere. Quae interea felix valeat, et ad cuius mandata me paratissimum continue offero.
Humanitatis Vestrae bonus frater ⌊Paulus Oberstainer⌋ etc. per manum propriam
| |
7 | IDL 117 | Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1516-06-07 |
odebrano at the court of Emperor Maximilian, 1516
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AGAD, AZ, 2999, k. 36
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 32 (TN), Nr 28, s. 97
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 255, s. 264
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Venerabilis devote nobis dilecte.
Quod tantum istic temporis et operae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉is ⌊maiestatis caesareae⌋ impendis, id nobis aeque gratum esse scias, ac si nostro in fa[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉lo hic adesses habiturique sumus per occasionem condignam rationem huiusce tuae [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ nobis omnino acceptae. Probamus etiam diligentiam tuam, quam in ⌊illius maiestatis paper damaged⌈[statis]statis paper damaged⌉⌋ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ibus nobis frequenter perscribendis adhibes committimusque tibi, ut quam diligentissime paper damaged⌈[sime]sime paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉stic observes tractatus omnes oratorum ⌊Moski⌋ hostis nostri, qui hoc tempore ad paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ⌊celsitudinem⌋ proficiscuntur et nos tam de his, quam de responso, quod eis ab eadem celsit paper damaged⌈[em celsit]em celsit paper damaged⌉udine datum fuerit ac omnibus aliis certiores reddas.
Manadamus praeterea, ut in obse paper damaged⌈[obse]obse paper damaged⌉quio ⌊maiestatis suae⌋ perseveres, quam diu ipsa tuo servitio uti dignabitur. Erit enim id nobis multum gratum. Qui, ubi prima sese opportunitas obtulerit, tuam servitutem cumulatiore beneficentia, quam si coram adesses, prosequemur.
Commissio propria ⌊regiae maiestatis⌋
| |
8 | IDL 7047 | Nardino CELINESE do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1516-06?] (poetical letter) |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., BIC, 18.L.13, k. 65v-66v
|
Publikacje: 1 | SKOLIMOWSKA 2016 Records s. 334-337 (in extenso; angielski przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
⌊P(ublius) N(ardinus) C(elineus)⌋ ⌊Dantisco⌋ poetae et oratori cl(arissi)mo s(alutem) p(lurimam) d(icit)
Audivi fando nec me vaga fama fefellit
Flexanimum Pytho labia fovere tua
Et tibi nascenti Charites castamque Dyonem
Corporis atque animi composuisse decus
Hoc decus aluit cors Musarum excepit alendum
Blandae meletheo nectare pavit apis
Largius hausisti dulces Tytharesidas(?) undas
Et quas excussit Belorofontis(!) equus
Te super excelso Parnassi vertice montis
Edocuit numeros pulcher Apollo suos
Inde coronatus lauro praecinctus et auro
Duxisti Aonidum per iuga summa choros
Nec satis hoc fuit ascendisti Palladis arces
Occurritque libens in tua vota dea
Isaeo quales dicendi tradidit artes
Dantisco tales docta Minerva dedit
Carneadem oratorem attoniti stupuere Quirites
Nec minus Euganei te stupuere patres
Obstupuit caesar de rebus magnis agentem
Atque ostendentem publica nostra mala
Quae vafer Othomanus per multos intulit annos
Atque inferre minax terribilisque parat
Huic cessit Bellona ferox et clara triumphis
Quae Latii quondam gloria Martis erat
Qua sol exoritur medium qua fertur in orbem
Cum populis urbes plurima regna tenet
Cetera in Europa quae nobis pauca supersunt
Vel furto sperat vincere sine/sive dolo
Induperatoris nomen sibi praedo superbus
Vendicat et mundum credit haerere manu
Communem tu quaeris opem tu regibus instas
Expergiscantur paeniteatque more
Vnanimes ineant bellum terraque marique
Vicibus accendant proelia quisque suis
Et contra insurgant crudelem fortiter hostem
Turcarumque animos et fera corda doment
Tanta est tibi animi gravitas et gratia linguae
Ut vel discordes conciliare queas
Victrices aquilas et formidata movere
In commune bonum caesaris arma potes
Auspiciis cuius festa cum pace redibunt
Aurea libertas, unica religio
Quare tam pulchrum factu fierique necesse
Humano generi perfice laudis opus
Interea exspecto ut rebus feliciter actis
Incolumis redeas tunc ego magna canam.
Telos
| |
9 | IDL 22 | Paulus OBERSTEINER do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1516, before July 04] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 321-324
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sacratissima ⌊caesarea maiestas⌋ iam vobis per praesentium latorem mittit centum florenos Rhenenses. Quae mihi iniunxit, ut ad vos perscriberem. Quatenus huiuscemodi florenos percipiatis perceptisque ⌊Venetias⌋ per arcem ⌊Peutelstain⌋ et ⌊Cadubrium⌋ iterum reverti maturetis ⌊Venetorum⌋que dominis exponetis vos illorum responsum cuidam consiliario ⌊caesareae maiestatis⌋ ex ordine retulisse, cuius nomen si fortasse inquirere eniterentur, eis respondeatis: “Et licet ego, si quisnam fit, vobis declararem, illum tamen non cognosceretis. Cui etiam me ipsius nomen nemini vestrum velle pandere firmiter promisi, idque iure iurando confirmavi”. Dicetisque illis praeterea dictum consiliarium vobis persuasisse, ut ad eos reverteremini illos cohortando, velint cum sacratissima ⌊caesarea maiestate⌋ decem et octo mensium inducias inire excluso tamen in eiusmodi induciis ⌊Francorum rege⌋, quemadmodum eis ante hac proposuerat sanctitas summi pontificis, ut aliqua laudabilis expeditio interea contra infideles ⌊Turcas⌋, Christiani nominis hostes, confici posset. Qui consiliarius insuper pollicitus est se apud ⌊caesaream maiestatem⌋ omnino effecturum, quatenus ⌊maiestas sua⌋ huiuscemodi inducias assummet ac in ipsorum manus postea pro maiori eorum contentamento et recompensa stantibus eiusmodi induciis duas civitates, ⌊Cremonam⌋ scilicet et ⌊Laude⌋, quas propediem ex manibus ⌊Gallorum⌋ recuperabit, consignabit. Qui si postmodum finito induciarum tempore cum maiestate sua caesarea pacem concludere voluerint, ipse consiliarius etiam promittit se a maiestate sua impetraturum, ut pacem quoque cum ipsis ⌊Venetis⌋ ineat, hac scilicet condicione, ut omnia quae sua maiestas possidet, retineat.
Quae omnia Dominatio Vestra sua solertia et dexteritate, et quanto expeditius poterit, cum praefatis ⌊Venetis⌋ tractabit. Quod si ab illis bonum responsum haberetis, id totum mihi significabitis, litteras superscribendo N. consiliario ⌊caesareae maiestatis⌋ et crucem nigram sub illarum suprascriptione pingendo, quas ad praefectum caes(areae) maiesta<ti>s in ⌊Toblach⌋ dominum ⌊Christopharum(!) Herbst⌋ mittetis, cui maiestas sua per litteras praesentibus alligatas iniungit, ut cum dictae litterae vestrae ad eum pervenerint, illas per proprium BCz, 230, p. 322 nuntium illico ad caesaream maiestatem transmittat.
⌊Cui⌋ ideo inter transeundum ipsas litteras caesareas pariter et alteras etiam annexas capitaneo arcis ⌊Pentelstain⌋, ut vos hinc inde libere transire permittat, praesentabitis. Sin autem malum responsum habueritis, iter postea vestrum directe ad ⌊caesarem⌋ arripietis, ut sua maiestas tandem quid sibi latius pro rerum et temporum condicione faciundum videbitur, eo opportunius disponere valeat recognitura semper cum solita sua gratia et clementia omnem diligentiam, et labores vestros. Nec deerit vobis umquam ad quodcumque decus, commodum atque ornamentum vestrum, quod nobis tam ex commissione ⌊suae maiestatis⌋, quam etiam pro mea erga Dominationem Vestram singulari amicitia ignotum esse nolui etc.
Bene valete.
Postscript No. 1:
Dicetis denique ⌊Venetorum⌋ dominis praenominatum consiliarium ⌊caesaris⌋ effecturum etiam, ut maiestas caesarea contentur ipsos non amplius intrare debere s(anctissi)mam ligam, verum quod perpetua pace et tranquillitate potius perfruantur.
Datae ut supra.
Postscript No. 2:
Rogo, Dominatio Vestra, velit mihi mittere exemplar illud litterarum, quod adhuc in ⌊Bolzano⌋ vobis reliqui.
Vester ⌊Paulus de Oberstain⌋ doctor etc. ⌊caesareae maiestatis⌋ consiliarius et secretarius etc.
| |
10 | IDL 6278 | Ioannes DANTISCUS do [Leonardo LOREDAN], Venice, 1516-07-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., ASVenezia, Consiglio dei X, Deliberazioni miste, registri, tom. 40 (1516), k. 96v
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Illustrissime Princeps et Domine, domine excellentissime.
Heri me Illustrissima Dominatio Vestra, ut opinor, sane intellexit, tamen propter maiorem certitudinem praesentibus omnia paucis complectar. Quarta iam vice eandem fere agens causam ad Illustrissimam Dominationem Vestram serenissimus m dominus meus ⌊rex Poloniae⌋, prout iam aliquotiens feci, me ad tractandum inter ⌊caesaream maiestatem⌋ et Illustrissimam Dominationem Vestram utrisque siquidem ob amorem ⌊Rei Publicae Christianae⌋ afficitur, reliquit, neque gratum esset suae maiestati, ut rebus infectis redirem. Conveni igitur ⌊consiliarium⌋ ⌊caesareae maiestatis⌋, qui apud eandem cum primis est, cuius mentem novissime Illustrissimae Dominationi Vestrae exposui, et cum eo plurima, quomodo tandem post tot bella compositio fieret, contuli. Inter alia videbatur ei, quod rursus me ad Illustrissimam Dominationem Vestram conferrem ob hanc potissimum causam, si in recuperatione ⌊Brixiae⌋[1] Illustrissima Dominatio Vestra ad suscipiendum indutias, quas nuper ⌊sanctissimus dominus noster⌋ proposuit, lenior facta esset, ut contra ⌊Turcas⌋, qui usque ad forum Iulii et circum passim grassantur, aliqua expeditio fieret persuasitque mihi, ut omni conamine Ilustrissimam Dominationem Vestram ad huiusmodi decem octo mensium indutias ineunda inducerem, quibus stantibus pax firma et certissima sequeretur. Proinde nactus iustam occasionem haec ad deferendum Illustrissimae Dominationi Vestrae nullis impensis et discrimibus parcendo huc appuli. Nihil profecto ⌊serenissimus dominus meus⌋ videret libentius, quam quod cum ⌊cesarea maiestate⌋ Illustrissima Dominatio Vestra post tot parte ab utraque clades vicissim illatas pro totius ⌊Christianae Rei Publicae⌋ contra infideles defensione esset unita, quodsi praedictas indutias suscipere intendit, ego interea hic perseverabo et per litteras efficiam, quod in effectum certum deducantur. Inter<i>m ⌊serenissimus dominus meus⌋ pro illo amore et benevolentia, qua Illustrissimam Dominationem Vestram et hoc inclitum dominium prosequitur, dabit omnem operam, quatenus ⌊caesaream maiestatem⌋ cum Illustrissima Dominatione Vestra componeret satissuperque ad utramque bellatum est nullumque bellum tam diuturnum fuisse compertum est, quod non postremo pax discussisset. Quaecumque in his per ⌊serenissimum dominum meum⌋ et me ⌊suae maiestatis⌋ servitorem fieri cupit, nihil diligentiae praetermittetur significet Illustrissima Dominatio Vestra. Cui me humiliter commendo.
Eiusdem Illustrissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Dantiscus ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ secretarius
[1] Other possible identity of Brixia is ⌊Brescia⌋.
| |
11 | IDL 6877 | Ioannes DANTISCUS do Michael von WOLKENSTEIN, Trent, 1516-07-13 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 1287: All Ewr schreiben / sÿder Ewrs abschids und ÿetz, daz jungst, des dato laut zu Trient, den XIII Iulii, / mit eingelegter lateinischenn schriften, / so des hertzogen von Venedig antwort is[t], hab ich empfangen |
| |
12 | IDL 1287 | Michael von WOLKENSTEIN do Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1516-07-15 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, AAWO, AB, D. 88, k. 106
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 81
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
All Ewr ⌊⌋ / sÿder Ewrs abschids und ÿetz, daz jungst, des dato laut zu ⌊Trient⌋, den 1516-06-13⌊XIII Iulii1516-06-13⌋, / mit eingelegter lateinischen(n) schriften, / so des ⌊hertzogen von Venedig⌋ antwort ist stain⌈[t]t stain⌉, hab ich empfangen / und dieselb(e)n / mitsampt stain⌈[pt]pt stain⌉ Ewrem getrewen fleÿs / ⌊kay(iserlicher) m(aieste)t⌋ allwegn zuegeschigkt und antzaigt, / darauf ich irer m(aieste)t beschei stain⌈[ei]ei stain⌉ds erwarten(n) thue. /
Und Ir welt / also / zu ⌊Triend⌋ oder auf meinem schlos ⌊Yffan⌋, / wo es E stain⌈[E]E stain⌉uch am geleg paper damaged⌈[eg]eg paper damaged⌉enlichisten sein wil, / verharren(n), / pis auf paper damaged⌈[f]f paper damaged⌉ weitern beschaid, / damit waz Euch lieb und dinst ist. /
Datum(m) ⌊Ynsprugg⌋, am XV tag Iulii im XVI jaren. /
M(ichael) f(rei)h(err) z(u) ⌊Wolckenstain⌋ etc.
| |
13 | IDL 1056 | Maximilian I of Habsburg do Ioannes DANTISCUS, Füssen, 1516-07-17 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XIX w., BK, 1845, 10r (t.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK, 1845, f. 10r
Honorabili nobis dilecto ⌊Ioanni Dantisco⌋, serenissimi fratris nostri carissimi regis Poloniae secretario
Maximilianus divina favente clementia e(lectus) Romanorum imperator semper augustus etc.
Honorabilis devote dilecte.
Intelleximus, quae tibi a Venetis responsa sunt, et cum nihil novi et fructuosi in se, sed inveteratam eorum intentionem habeant, nec animi nostri sit ad ea condescendere. Ideo poteris cum bona nostra gratia et venia reverti ad serenissimum fratrem nostrum carissimum, ⌊regem Poloniae⌋. Tui vero studii, laboris et industriae sumus nihilominus optimam habituri rationem: per te enim nihil est relictum, quod attinuit ad officium boni et integri erga nos animi. Cui, ubi occasio dabitur, omni clementia respondebimus sicuti latius ex nobili ⌊Michaele de Wolkenstani(!)⌋ marescalco nostro Tirolensi intelleges.
Datum in ⌊Faucibus Montium⌋, die XVII mensis Iulii anno Domini MDVXVI, regni nostri Ro(mae) tricesimo primo.
Ad mandatum ⌊caesareae maiestatis⌋ proprium ⌊N. Ziegler⌋
| |
14 | IDL 122 | Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEIN, [Augsburg], [1516-10-21 — 1516-10-28] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ONB, Cod. 13.597, k. 19r-v
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 1, s. 67-69 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
ONB, Cod. 13.597, f. 19v
Generoso domino ⌊Sigismundo de Herbstain[1] ⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ consiliario ac oratori etc., domino observandissimo.
Concepi summam de Generositate Vestra fiduciam pro eximia humanitate ac benevolentia sua erga me. Proinde audentior factus decrevi res meas providentiae ms. provincie(!)
⌈providentiaeprovidentiae ms. provincie(!)
⌉ Generositatis Vestrae committere. Non licet mihi non vocato ad ⌊caesaream maiestatem⌋ accedere, praesertim cum mihi dignata sit per Generositatem Vestram mandare, quod hic perseverem usque ad ulteriorem suae maiestatis caesareae informationem[2]. Rogo itaque, quantum etiam vix a me rogari pateretur, velit mihi apud ⌊caesaream maiestatem⌋ patrocinari, ut ⌊sua maiestas⌋ Generositati Vestrae oratori suo admandaret, ut me ⌊serenissimo domino meo⌋, dum illac[3] feliciter appulerit[4], et fidelia mea servitia ⌊caesareae maiestati⌋ exhibita commendaret[5]. Deinde quatenus ⌊sua maiestas caesarea⌋ dignetur clementiorem ad me habere respectum, ut videar a ⌊sua maiestate⌋ non ab officialibus dependere, et quod ⌊sua maiestas⌋ annueret, ut per Generositatem Vestram ⌊serenissimo domino meo⌋ mihi scribere liceret, quod deinceps, si mihi diutius hic manendum est, in ⌊domini mei serenissimi⌋ expensis esset vivendum[6].
cf. Vulg. Lc 16.3 Fodere non valeo, mendicare erubesco ⌊Fodere non valeo, mendicare erubesco, sententia tenet.cf. Vulg. Lc 16.3 Fodere non valeo, mendicare erubesco ⌋
In omnibus me offero ⌊caesareae maiestati⌋, sicubi opera mea uti dignabitur, ut feci hactenus, fidelissimum servitorem[7]. Procuret mihi in his Generositas Vestra et ferat mihi gratiosum a ⌊maiestate caesarea⌋ responsum, et sic faciat, prout velit me agere apud ⌊dominum meum serenissimum⌋, cui, quantum meae vires possunt, Generositatem Vestram ac res eiusdem commendare ex animo studebo. Commendo me Generositati Vestrae.
[1] In the early days of his correspondence with Herberstein (CEID 2/1, letters No. 1, 2, 4-6) Dantiscus uses this syncopated form of his name. In Dantiscus’ subsequent letters, the forms “Herberstain” and sometimes “Erberstain” appear. Herberstein himself usually signed his name as “Herberstain”.
.
[2] We don’t know if the order for Dantiscus to remain in Augsburg was given to Herberstein orally, or if it was contained in a letter unknown to us.
[3] From the end of February 1516 to December 1517, Sigismund I was residing temporarily in ⌊Vilnius⌋, the capital of the Grand Duchy of Lithuania (see Gąsiorowski, p. 261)
.
[4] The decision to entrust Herberstein with the mission to Sigismund I and Grand Duke of Muscovy Vasily III had already been made. Dantiscus worked hard to speed up the departure of the legation, the main aims of the mission being to mediate in the peace between the ruler of Poland and Lithuania and the ruler of the Grand Duchy of Muscovy, negotiating the relations between Poland and the Teutonic Order, and bringing about the Polish king’s new marriage to duchess Bona Sforza (see CEID 2.1, No. 11, footnote 7-8). In his letter from Augsburg dated November 19, 1516 he informed Warmia Bishop Fabian Luzjański that the imperial envoys prope diem hinc ad serenissimum dominum nostrum in re Moscica ac etiam nostra Prutena ituri sunt. However, Herberstein did not set off for Poland until early 1517 (BCz, 1594, p. 323, cf. Herberstein 1855, p. 104-109; Herberstein 1560, f. B3v, and CEID 2.1, Introduction, p. 23-24, and No. 8, footnote 4).
[5] In fact, at an audience in Vilnius in early March 1517, Herberstein did tell Sigismund I about Dantiscus’ services to the emperor and his request to leave the Polish envoy in service, and Sigismund I was happy to oblige (see CEID 2.1, Introduction, p. 24, and No. 8, footnote 47).
[6] For more about Dantiscus’ financial difficulties at the time, cf. CEID 2.1, No. 2 and 4-6.
[7] For more about the services rendered to the emperor by Dantiscus as an envoy of the Polish king, see CEID 2.1, Introduction, p. 15-27.
| |
15 | IDL 118 | Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEIN, Augsburg, 1516-10-29 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ONB, Cod. 13.597, k. 15r-v + f. [1] missed in numbering after f. 15
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 2, s. 70-73 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
ONB, Cod. 13.597, f. 15v
Generoso Domino ⌊Sigismundo de Herbstain⌋, consiliario ac oratori ⌊caesareae maiestatis⌋, domino et amico observandissimo.
De meis calamitatibus, quas post vestrum hinc discessum passus sum, multa essent scribenda. Sed quia timeo, ne plus affectus et dolor ipse, qui nunc me occupat, plura, quam epistola desiderat, ferat, paucis me expediam. Vesperi, dum Generositas Vestra mecum erat in symposio ms. simposio(!)
⌈symposiosymposio ms. simposio(!)
⌉, ut scitum, exorta erat quaedam controversia inter famulum meum et ⌊Laurentium⌋ quendam istius ⌊de Elss⌋ ⌊Cruciferorum⌋ famulum, quae utcumque fuit sopita. Postero die conveni dictum ⌊Laurentium⌋, ut me certiorem redderet, quamobrem omnia essent acta. Respondit, quod propter quaedam verba, quae hospita mea se a meo servitore retulisset audivisse. Discessum est inter nos in fine, quod idem ⌊Laurentius⌋ nihil vel contra me aut meum famulum praetenderet agere, immo ubi mihi possit obsequi, obtulit se libenter facturum. Quod etiam ⌊caesareae maiestatis⌋ aulico domino Elsenhemer[1], qui ista semper fatebitur, paulopost exposuit. Hodie accidit, dum essem in ecclesia sacris intentus, quod ⌊Laurentius⌋ famulum meum vidit exeuntem de hospitio, quod prope vestrum conduxi, propter pacem et maiorem commoditatem, et exiliens a tergo contra eum inflixit ei duo letifera vulnera, antequam ad ensem famulus meus pervenisset. Quo exempto non sine difficultate cum acceptis a tergo vulneribus abscidit ⌊hosti⌋ suo aliquos articulos et nisi fuisset abstractus, occidisset eum. ⌊Laurentius⌋ fuit armatus testam habens in capite ferream, quam ei famulus meus una cum pileo sine tamen damno de capite desecavit. Nunc autem famulus meus cum vulneribus in potestate est Divina, si vivet nec ne, et cogor cum eo habere patientiam. Quia hic illata sunt vulnera, fere in aula ⌊caesareae maiestatis⌋, cum hic adhuc fere omnes et equi suae maiestatis maneant, dominus ⌊Georgius de Elss⌋ hinc abiit hoc ⌊interfectore⌋ relicto. Quid in hoc aliud considerem, quam vetus odium, nescio. Si etiam factum est ex instinctu eiusdem, plane me latet. Credo, quod famulus eius non ausus fuisset manere hic absque consensu domini sui, cuius, ut mihi persuasi, iussu haec fortassis acta sunt. Et ut opinor debuerant haec in me redundasse, quia ⌊serenissimi domini mei regis Poloniae⌋ servus sum et quod videor suspectus, quoniam multa contra ⌊Ordinem⌋ sollicitem apud ⌊caesaream maiestatem⌋. Quomodocumque se res habet, famulus meus patitur et de vita dubium est. Confugio itaque ad Generositatem Vestram summa cum fiducia, neminem enim, cum ignotus et exoticus sum in aula caesaris, quam Generositatem Vestram habeo, cui has querelas gravissimas et ignominiam illatam deferre possim. Rogo igitur suo tempore has meas iniurias ⌊caesareae maiestati⌋ ex animo exponat eandemque deprecetur, ut clementer in me, qui ⌊suae maiestati⌋ fideliter servivi et ulterius servire decrevi, respectum habeat committatque magistro curiae[2] suae, ut
cf. Liv. 3, 46, 6 in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset ⌊vindex sit iniuriaecf. Liv. 3, 46, 6 in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset ⌋ meae[3], nam occisor iste adhuc hic est, ne videatur frustra probum et bonum hominem, fidelem meum servum offendisse. Confido summe Generositatem Vestram pro summo meo in eandem amore acmeum observantia aliter non facturam.
Quid de reliquis rebus meis scribere debeam, per se potest Generositas Vestra intelligere, dum sic perplexe negotia mea aguntur. Nescio, quibus fatis in has turbas impellor. Offendo neminem, immo velim omnibus prodesse, nec etiam sum ab insitu naturali tam durus vel potius ferus, quod cum hominibus convenire nesciam. Tamen undique hac tempestate premor. Non solum hoc infortunium contra me, verum etiam in equos meos grassatur. Unus de equis meis, quem meliorem et cariorem habui, luxatus est, hoc est claudicat et nusquam potest[4], famulus ad mortem vulneratus. Alter Polonus meus apostema quoddam nactus est. ⌊⌋ De XXX Renensibus, quos nuper ex commissione ⌊caesareae maiestatis⌋ accepi[5], solutis solvendis 4 restant. Quam diu hic cum his vivere possum, potest Generositas Vestra considerare. Proinde iterum iterumque Generositatem Vestram rogo, conferat cum ⌊caesarea maiestate⌋ de provisione mea ulteriori, rogetque suam maiestatem, ut permittat me hic manere, donec famulus meus, si possibile est, convalescat, tamen perinde est ⌊suae maiestati⌋, si opera mea non indiget, ubi maneo, feratque mihi certitudinem de omnibus rebus meis, prout rogavi, et fideliter mihi patrocinetur. Quod, quantum eniti possum, omni studio, industria, labore mereri erga Generositatem Vestram conabor. Cui me ac saucium famulum meum commendo.
Generositatis Vestrae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋, doctor, serenissimi Polonie regis etc. nuntius et secretarius.
ONB, Cod. 13.597, f. f. [1] missed in numbering after 15
Postscript:
In conclusione litterarum venit ad me hospes cum quadam vehementia volens habere pecuniam, quae nunc mihi hostis est, ideo mecum non habitat. Urgeor, impulsor et angor fere ab omni parte, propter maledictas, quia non habeo, benedictas, dum habuero, pecunias. Generositas Vestra pergat, ut incepit, agere cum ⌊caesarea maiestate⌋, ut saltem aliquid habeam, si non omnia, quo sim solvendo, ut hospes paulisper conquiescat. Scit, ut opinor, Generositas Vestra, quam molestum est a creditoribus semper urgeri, impulsari, angi etc.
[1] ⌊Wolfgang⌋ or ⌊Heinrich Elsenheimer⌋.
[2] Most likely ⌊Wilhelm II Freiherr von Rappoltstein⌋, although in this context one could expect rather a majordomo who oversaw courtiers and who was in that time ⌊Leonhard Rauber⌋.
[3] Dantiscus most probably means the emperor’s mandate to the court steward, to make sure that the attacker of Dantiscus’ servant was punished. This mandate is discussed in CEID 2/1, letters No. 3 and 5.
[4] Unus de equis meis — — nusquam potest – this is probably a German borrowing. In German, the verb “Kann” – ‘be able to’ sometimes means ‘can go somewhere’. Then, this would be a calque from the German: “das Pferd kann nirgends hin”.
[5] This amount is not recorded in preserved imperial accounts for October 1516. Neither are any other payments to Dantiscus recorded at the end of 1516; we know he received 20 Rhine guldens on September 11, for the journey from ⌊Innsbruck⌋ to ⌊Augsburg⌋, see TLA, Oberösterreichische Kammerraitbücher, Bd 64 (Raitbuch des Tiroler Kammermeisters Ulrich Möringer für den Zeitraum 1515 Dezember 25 – 1516 Dezember 24), fol. 197, cf. also CEID 2/1, letter No. 6, footnote 4.
| |
16 | IDL 6190 | [Ioannes DANTISCUS] do Sigismund I Jagiellon, s.l., [1516-09 — 1516-10] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, ręką pisarza, poprawki ręką pisarza, AAWO, AB, D.110, k. 43r-v + f. [1] missed in numbering after f. 43
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Quod tanto tempore Regiae Maiestati Vestrae nihil scripserim, ⌊sacratissima maiestas caesarea⌋[1] caesarea on the margin⌈ caesarea adscribed in place of crossed-out Regia⌈Regia caesarea caesarea adscribed in place of crossed-out Regia⌉ caesarea on the margin⌉ effecit, quae voluit, ut in rebus tam arduis inter Maiestatem Vestram et ⌊Moscorum principem⌋ nihil aliud quam hoc, quomodo in ipso fundamento res se haberet, scriberem. Summa igitur haec est: nuntii ⌊principis Moscorum⌋, qui novissime ad ⌊caesaream maiestatem⌋ advenerunt plures post redditum maiestatis caesareae ex Italia nuntii principis Moscoviae ad maiestatem suam venerunt on the margin, in the hand of other⌈plures post redditum maiestatis caesareae superinscribed in place of crossed-out suae⌈suaecaesareaecaesareae superinscribed in place of crossed-out suae⌉ ex ⌊Italia⌋ nuntii ⌊principis Moscoviae⌋ ad maiestatem suam superinscribed in place of crossed-out cess(aream)(?)⌈cess(aream)(?)suamsuam superinscribed in place of crossed-out cess(aream)(?)⌉ veneruntplures post redditum maiestatis caesareae ex Italia nuntii principis Moscoviae ad maiestatem suam venerunt on the margin, in the hand of other⌉[2] in suis propositis ⌊maiestatem caesaream⌋ admonuerunt, ut confoederationi factae cum ⌊eorum principe⌋ contra Regiam Maiestatem Vestram initeretur. Si tamen ⌊sua maiestas caesarea⌋ plus esset ad faciendam compositionem inter eorum principem et Maiestatem Vestram affecta, efficeret, quod Maiestas Vestra ad ⌊ducem eorum⌋ in ⌊Moscoviam⌋ pro rationali aliqua concordia conficienda suos solemnes oratores mitteret. Alias nequaquam pax fieri possit. Ad haec eorum proposita ⌊caesarea maiestas⌋ sic praedictis nuntiis respondendum commisit, quod ⌊sua maiestas⌋ non satis possit mirari ⌊principem eorum⌋ per su text damaged⌈[u]u text damaged⌉os nuntios iam quater eundem proponere paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ s text damaged⌈[s]s text damaged⌉ensum, cum tamen sciat, quomodo haec confoederatio in exordio se habeat, praesertim quod dominus ⌊Georgius Sniczbomer⌋ in mandatis et creditivis litteris nihil habuisset aliud, quam quod huiusmodi solum creditivas litteras habuit quod huiuscemodi on the margin, in the hand of other⌈solum creditivas litteras habuit quod huiuscemodisolum creditivas litteras habuit quod huiuscemodi on the margin, in the hand of other⌉ confoederationem iniciaret et non concluderet, ipse tamen nihilominus conclusisset et iuramentum desuper suscepisset. Sic dum ⌊caesarea maiestas⌋ solemnes ⌊principis eorum⌋ oratores vidisset et audivisset ab eis, quod ⌊dux eorum⌋ in confederationem, quam Ruthenis litteris scriptam et in Germanicum sed non clarum sensum, quia de verbo ad verbum traductam, ferebant, iurasset, ob decorem ⌊ducis eorum⌋ in confoederationem, quam ⌊caesarea maiestas⌋ clarius conceptam per suos proprios nuntios ad ⌊eorum ducem⌋ miserat, hac semper addita
protestatione
AAWO, AB, D. 110, f. 43v
c paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉onsensisset, quod non liceret Christiano princ paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉ipi contra principem Christianum arma sumere, nisi prius amicabili modo compositionem quaesivisset. Proinde iuxta hanc protestationem cum Regia Maiestate Vestra ⌊Viennae⌋ convenisset, et eandem pronam et paratam ad omnia, quae iustae essent concordiae invenisset, quae etiam ibidem iam fere in ⌊caesaream maiestatem⌋ compromisisset paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, et quod magnus Rhuthenorum princeps in aliquem alium maiestati caesareae consimilem et socium compromittere deberet on the margin, in the hand of other⌈et quod ⌊magnus Rhuthenorum princeps⌋ in aliquem alium ⌊maiestati caesareae⌋ consimilem et socium compromittere deberetet quod magnus Rhuthenorum princeps in aliquem alium maiestati caesareae consimilem et socium compromittere deberet on the margin, in the hand of other⌉. Restaret igitur, ut ⌊eorum princeps⌋ etiam compromitteret. Quapropter sua ⌊caesarea maiestas⌋ solemnes suos oratores ad ⌊ducem eorum⌋ prope diem missurus esset, ut compromissio praedicta erigeretur, quo facilius et citius inter utrumque per ⌊caesaream maiestatem⌋, quae nihil operae ad Dei laudem et utriusque commodum praetermittet pax perpetua conficeretur. Quod autem ⌊caesarea maiestas⌋ in responso praedicto Regiam Maiestatem Vestram ⌊Viennae⌋ compromisisse significaverit, ob eam rem asserit fecisse, ut tanto facilius ⌊dux Moscorum⌋ ad compromittendum induc paper damaged⌈[duc]duc paper damaged⌉eretur, scit enim Maiestatem Vestram non compromisisse, immo adhuc esse liberam, nisi colorem quendam fuisse compromissionis. Dicit etiam ⌊caesarea maiestas⌋, quod ⌊duci Moscorum⌋, non nisi postquam huiusmodi compromissionem fecerit erit obligata secundum protestationem supra descriptam Maiestas Vestra, qualiter compromissum est, on the margin, in the hand of other⌈Maiestas Vestra, qualiter compromissum est,Maiestas Vestra, qualiter compromissum est, on the margin, in the hand of other⌉ voluitque, ut haec de mente suae maiestatis, quod omnia Maiestas Vestra Regia examussim, quid in his agendum perpenderet, describerem. Reliqua, quae cum ⌊Moscorum duce⌋ et Maiestate Vestra tractanda erunt, ⌊caesarea maiestas⌋ per suos oratores dominum ⌊Sigismundum de Herbstain⌋ consiliarium suae maiestatis et ⌊Petrum Mrakisch⌋, qui ex domo sua, alter hinc ⌊Cracoviam⌋ iturus est Maiestati Vestrae referet, etc.
[1] crossed out in another hand
[2] Probably the matter is about embassy of Grigorij Zagryaschiy, cf. CEID 2.1, p. 20, 24.
| |
17 | IDL 6256 | Caspar URSINUS Velius do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1516-11-01] (poetical letter) |
Podstawy źródłowe - stare druki: 1 | DANTISCUS 1571 (C. Ursini Velii genethliacon Ioannis Dantisci viri clarissimi) s. A7 v + 2 pp. not numbered (in extenso) | 2 | DANTISCUS 1576 (C. Ursini Velii genethliacon Ioannis Dantisci viri clarissimi) s. A7 v + 2 pp. not numbered (in extenso) | 3 | DANTISCUS 1764 (Casp. Ursini Velii genethliacon Io. Dantisci poetae clarissimi) s. 297-300 (in extenso) | 4 | PERIANDER (C. Ursinus Velius in genethliacon Ioannis Dantisci poetae clarissimi) s. 446-449 (in extenso) | 5 | URSINUS 1522 (C. Ursini Velii genethliacon Ioannis Dantisci poetae clarissimi) s. q-q3 (in extenso) |
Publikacje: 1 | SKOLIMOWSKA 2016 Records s. 338-347 (in extenso; angielski przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Natali, Dantisce, tuo pia sacra frequentet
Quisquis Castalio lavit in amne caput.
Personet aurata cithara praedulcis ⌊Agileus⌋
Et carmen solito laetius ore canat.
Illo ⌊Pierides⌋ saltent cantante sorores
Et sua cum ⌊Phoebi⌋ carmine mixta sonent.
Adsit, adhuc pedibus surisque madentibus ⌊Evan⌋
Nuper ab expresso praela peruda mero.
Altera post decimam lux haec trieterida nobis
Annua lux partus conscia grandis adest.
Tale vel hoc carmen pariturae ad limina matris
Divino ⌊Clarius⌋ protulit ore deus.
Nascere felici puer o pulcherrime fato
Tantum non ⌊Phoebo⌋ pulchrior et ⌊Bromio⌋.
Et tibi formoso crescant in corpore vires
Membra lacertosis sint bene firma toris.
Qualis erat cum victor ovans ⌊Tirynthius heros⌋
Aurea ab Hesperio mala dracone tulit.
Et celeber scriptis, et factis clarus habetor.
Carmina ⌊Peligno⌋ proxima lude seni.
Prima tuos ignes recitabunt ludicra: toto
⌊Prospera⌋ versiculis vivet in orbe tuis.
Tristia post laetos vulgabis carmina versus,
Et dices patrio praelia facta solo.
Signaque Sarmatici victricia ⌊regis⌋, et arma
Vidit ⌊Pellaei quae ducis⌋ ara canes.
Arma per infecti disiecta ⌊Boristhenis⌋ undas:
Cumque suis armis corpora vasta virum.
Magna tibi semper fulgebit gratia regum,
Quorum munificas experiere manus.
Tum peregre populos varios visurus et urbes
Ibis, et externis gentibus hospes eris.
Cymbrica namque leges prima formose iuventa
Litora[1], permensus ⌊Baltheon ante fretum⌋.
Acre virum genus, et validos Saxones adibis.
Omne per Hercynium progrediere nemus.
Innumeros late populos, gentesque videbis
Quas claudunt gelidis ⌊Rhenus⌋ et ⌊Ister⌋ aquis.
⌊Italiae⌋ posthac et opes miratus et urbes
Audebis vastos per maris ire sinus.
Alcinoi veteres primum mirabere sedes[2].
Alta tibi hospitium deinde ⌊Zacinthus⌋ erit.
Atque ⌊Epidaurus⌋, ubi serpentis imagine cultus
Indigenis ⌊Phoebo⌋ natus in aede fuit.
Atque ⌊Rhodon⌋ ⌊Phoebo⌋ claram, et magno ⌊Iove⌋ ⌊Creta⌋
Et ⌊Cypron⌋ Idaliae regna superba deae.
Et ⌊Syriae⌋ populos, et inhospita vasta videbis,
Qua non aequoreo tutius extat iter.
Quin et adorabis sacrum quo condita passi
Lurida sarcophago membra fuere dei.
Quaeque Palaestinas loca sunt veneranda per oras
Bethlemiumque larem Calvariaeque solum.
Denique ⌊Trinacriam⌋, fumantemque ignibus Aetnam
Conspicies, Siculo praeteriture freto.
Claram et ⌊Parthenopen⌋ peragrabis, et ⌊Appula⌋ iuxta
Arva, et ⌊Campani⌋ rura beata soli.
Atque orbis dominam victi mirabere ⌊Romam⌋,
Quicquid et in tota visitur Ausonia.
Mox iterum regumque aulis, regumque vacabis
Conciliis, regum laus erit arma sequi.
Regius ⌊Augusti⌋ vives orator in aula
Iussus ad ⌊Euganeos saepius ire patres⌋.
Ista quidem mediis iam tum perfeceris annis
Pectus et ingenium testificata tuum.
Cum decorata sacrae lambent tua tempora laurus
⌊Caesaris⌋ invicta munera lata manu.
Quod reliquum est vitae spatium, nam longa beato
Pollicita est facilis stamina parca tibi.
Curret id omne tibi feliciter, et tenor unus
Unus erit vitae cursus ubique tuae.
Et non est oneri tibi sera futura senectus
Sed viridis, sed quae rara venire solet.
Ipse tuas augebit opes, augebit honores
⌊Rex⌋ tuus, ingrata ni volet esse manu.
Sic cecinit ⌊Phoebus⌋. ⌊Phoebo⌋ cessante sorores
Lanificae nivei staminis orsa trahunt.
Solvebat magnum ⌊Lucina⌋ facillima partum.
Et positum est utero dulce ⌊parentis⌋ onus.
Natus es in lucem, lux o generosa tuorum.
Felicem o genium terque quaterque tuum.
Natus es auspicibus diis et ⌊Iunone⌋ secunda.
Fila quater vitae terque beata tuae.
Sed iam convivae plausum date. Pocula sumat
Quisque simul mecum et talia voce sonet:
Vivat io Dantiscus, io laetum exigat aevum
Vivat io patriae, vivat io ille suis.
Est bene, non votis optamus inanibus ista
Risit, et optatis annuit ipse ⌊deus⌋.
[1] Cymbrica litora i.e. ⌊Denmark⌋.
[2] Alcinoi sedes i.e. ⌊Corfu⌋.
| |
18 | IDL 4887 | Sigmund von HERBERSTEIN do Ioannes DANTISCUS, Bregenz, 1516-11-04 |
odebrano [1516]-11-07
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 65, k. 145
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 84r-v
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 3, s. 74-75 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 65, f. 145v
Nobili et egregio viro, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, doctori, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ secretario et nuntio apud ⌊caesaream maiestatem⌋, amico et tanquam fratri carissimo
Accepi litteras vestras, quibus me certiorem reddidistis de perceptis calamitatibus vestris et praesertim ex vulneratione servitoris vestri. Id et quodcumque Vestrae Humanitati adversum contigerit doleo. Retuli hac hora ⌊caesari⌋, qua mihi praesentatae sunt litterae vestrae. ⌊Eius maiestas⌋ satis aegre tulit. Attamen non suspicatur haec evenisse ex instinctu aut iussu domini ⌊de Els⌋, cum ad eius petita quasi nullum inconveniens susceperit responsum. ⌊Maiestas sua⌋ deliberavit hanc causam committere et admittit, ut possitis illic aliquantisper et ad beneplacitum suae maiestatis permanere. De provisione autem vestra nihil omnino reticui suae maiestati et desuper petiit memoriale[1]. Ego non dimittam, quin mecum (si saltem possibile erit) responsum offeram. ⌊Sua maiestas⌋ utetur etiam in brevi vestra opera ut prius etc.[2] Et ex quo iam tot arduissima negotia prae manibus sunt, ut et ego non potui expediri[3] et litteras vel commisionem[4] ad ipsum ⌊magistrum curiae⌋, quamvis scriptae sunt, tamen non potui efficere, ut hodie signasset. Nolui tamen has postas abire sine meis litteris. Iam non plura, si bono animo sitis.
Valete.
Ex ⌊Bregnitz⌋, 4 Novembris anno 1516.
⌊Sigismundus de Herberstain⌋, eques.
[1] For more on this memorandum, see ⌊⌋, footnote 6.
[2] Cf. ⌊⌋, footnote 1.
[3] This most likely refers to Herberstein’s mission to Poland and Muscovy (cf. ⌊⌋, footnote 7).
[4] Dantiscus speaks of this order as a mandate to the court steward in ⌊⌋, see footnotes 4 and 7.
| |
19 | IDL 119 | Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEIN, Augsburg, 1516-11-05 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ONB, Cod. 13.597, k. 16r-v
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 4, s. 76-78 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
ONB, Cod. 13.597, f. 16v
Generoso domino ⌊Sigismundo de Herbstain⌋[1], consiliario et oratori ⌊caesareae maiestatis⌋, domino et amico observandissimo.
Accepi litteras Generositatis Vestrae, datas ex ⌊Reitten⌋ 1516-10-27⌊XXVII Octobris1516-10-27⌋, 1525-11-05⌊quinta huius mensis Novembris1525-11-05⌋ allatas[2] ad me per quendam ad me missum a domino Vinsterwalter, quibus mihi mentem ⌊caesareae maiestatis⌋ significat, utpote, quod quantocius irem ⌊Insprugk⌋. Hoc quam facerem libenter, nec dici nec scribi potest, cur autem fieri impraesentiarum adhuc fieri non possit, intellexit ex litteris meis per Veit Hofer missis, in quibus omnes meas incommoditates et de famulo saucio etc. ac etiam de mea inopia perscripsi. Quaspropter Generositatem Vestram non rogo solum, verum confidenter obsecro, ut omnia ⌊caesareae maiestati⌋ exponat. Nihil renuo ⌊caesareae maiestati⌋, etiam si mox moriendum esset, dummodo clementius in me respiciat, ne videar omnibus hic mortalibus ludibrium. Ille[3], qui famulum meum fraudulenter ac praeter causam sat dignam vulneravit, versatur cotidie in oculis meis et creditur omnia, quae perfide gessit, impune egisse, non sine mea magna ignominia. Misereatur quaeso mei Generositas Vestra, si forsan ⌊caesarea maiestas⌋ mei misereri gravabitur, propter quam tot nuper subivi pericula et omnes meas fortunas apud ⌊serenissimum dominum meum⌋, domum, parentes, actiones, omnia denique mea reliqui, et consoletur me.
cf. Vulg. Est. 4:1 spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui ⌊Prae amaritudine animicf. Vulg. Est. 4:1 spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui ⌋ ac dolore summo plus de his scribere nequeo, videntur enim hae levitates mihi soli non illatae, sed domino etc. Praeterea quomodo mihi nunc est eundum? Viaticum non habeo. 1516-11-04⌊Heri1516-11-04⌋ accepi in mutuum non sine rubore a domino doctore ⌊Conrado Peutinger⌋ quindecim Renenses, cum quibus usque ad Generositatis Vestrae adventum vivere decrevi. Nihil recuso pro ⌊caesarea maiestate⌋, immo fideliter, ut consuevi, serviam, et serviam quam diu in vivis fuero. Consideret modo ⌊sua maiestas⌋, in quibus iactor procellis, potis est me facile eruere. Iturus sum quocumque maiestas sua mandaverit, nec patriae me desiderium detinebit. Non sum ut aspalacus, qui non nisi apud Boeotios ms. Boecios(!)
⌈BoeotiosBoeotios ms. Boecios(!)
⌉, ubi nascitur, vivere potest[4]. Ego vivam undique et moriar, ubi ⌊maiestas caesarea⌋ voluerit. Proinde Generositatem Vestram rogo, procuret mihi apud maiestatem caesaream, quae in rem meam ex litteris meis expedire videbuntur. Confidenter confido Generositatem Vestram pro amico obsequentissimo facturam. Cui me iterum iterumque commendo.
Ex ⌊Augusta⌋, quinta Novembris anno MDXVI.
[1] In the early days of his correspondence with Herberstein (CEID 2/1, letters No. 1, 2, 4-6) ⌊Dantiscus⌋ uses this syncopated form of his name. In ⌊Dantiscus’⌋ subsequent letters, the forms “Herberstain” and sometimes “Erberstain” appear. Herberstein himself usually signed his name as “Herberstain”.
[2] Unknown letter.
[3] Laurentius, see CEID 2/1,letter No. 2.
[4] Aspalax, Gr. – mole. Plin. Nat. 8, 226: item Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae. Plinius’ text, however, only speaks of the absence of moles around the Beotian town of Lebadea. Moreover, to denote a mole ⌊Dantiscus⌋ does not use the Latin word talpa (which Plinius uses), but the Greek aspalacus. This suggests that ⌊Dantiscus⌋ found the mention of Beotian moles not in Plinius’ work, but in a later text, e.g. a popular Physiologus. There are traces of how the quoted excerpt from Plinius functioned, though in slightly changed form, for instance in the works, popular at the time, of Jean Tixier de Ravisi (1480-1524) aka Ravisius: Aspalacus est animal, quod sola Boeotiorum terra fert. A qua translatum statim perire dicunt. Frequens est tamen apud Orchomenios (Cornucopie 1560, p. 15).
[5] ⌊Dantiscus⌋ traveled to the Holy Land in 1505-06. The title Eques Ierosolymitanus that he uses in signing some of the letters to ⌊Herberstein⌋, is meant to remind the addressee of this episode. To commemorate it, ⌊Dantiscus⌋ also ordered that a cross of the Order of the Hospital of St. John (the Baptist) of Jerusalem (the Jerusalem Cross) be placed on the heraldic right of his coat of arms on the reverse of the 1529 medal by Christopher Weiditz, and in the same position on his larger bookplate (probably wrongly dated to 1530-1532) and on binding stamp from 1539 (see
p. 160-161, cf. p. 5-6 and plate 2; Morka, p. 401, fig. 265;
IV, plate after p. 258; p. 24-25 and plate 7; p. 20-23 and plates 22-24: bookplates of ⌊Krzysztof Szydłowiecki⌋ ; p. 77, footnote 28; Skarby BN, p. 98-99;
p. 168, plate XIX 2.
| |
20 | IDL 4904 | Ioannes DANTISCUS, Hieronymus HÄMERLIN of Laugingen & Caspar URSINUS Velius do Joachim von WATT (VADIANUS), Augsburg, 1516-11-15 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, fragments in hand of every sender, VSSG, Ms 30, Nr 84
| 2 | regest z ekscerptami język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), k. 50r-v
|
Publikacje: 1 | ARBENZ 1890 24/1 Nr 82, s. 171-173 (in extenso; niemiecki regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Iucundissimum fuit auditu mihi, cum intellexi, Dominationi Tuae proximis comitiis contigisse magistratum et amplum et honorificum. Felix nimirum successio; nam qui potuit Victori, purissimo atque integerrimo viro, alius Te uno, qui illius esset simillimus, iustius succedere, sub quibus frugi homines et rectorum studiorum cultores feliciter haud dubie vitam agunt? Nimis equidem vellem isthic per hoc tempus una Vobiscum vivere et praesentia Vestra ac consuetudine suavissima perfrui. Nunc autem, postquam eo fortunae res meae sunt impactae, ut iugum auribus planissime tenere videar, hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ hoc hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌉ remedii est, ut quicquid accidit, id ne violenter feram; magno opere studeam. Mitto epistolam ad ⌊Paulum Iovium⌋ a me superioribus diebus factam, quam ad alias nugas meas adponi cupio. Maxime miror,
Magnificentiam Vestram et ⌊Collimitium⌋ nihil rescribere, et incertus
sum, acceperintne Dominationes Vestrae mea poemata ms. poematia(!)
⌈poematapoemata ms. poematia(!)
⌉. Postremo, quod imprimis scire affectavi, de profectione reverendissimi ⌊Vratislaviensis episcopi⌋ in urbem ⌊Romam⌋ nihil adhuc accepi; oro itaque, ut hac saltem in parte, videlicet scribendi officio, et Magnificentia Tua et ⌊Collimitius⌋ quamlibet raro ⌊Gaspari⌋ Vestro, nominis Vestri studiosissimo, respondeatis. Ego hic ex omni familia Gurcensi solus vitam traho, spemque metumque inter dubius, ac nisi maiorem diei partem cum domino ⌊Dantisco⌋ insumerem, animum desponderem, cuius mihi consuetudo ac morum suavitas multo iucundissima est. Is quidem mortalis, immortalitate dignus, quamquam et amat et observat Vos omnes plurimum, tamen parum aequo animo tolerat Vestram tam diuturnam ac paene nimiam taciturnitatem. Haec ego in triumviratu escario ms. aescario(!)
⌈escarioescario ms. aescario(!)
⌉ scripsi; collegae subscripsere.
Quoniam[2] quidem amplius, enim vero toties tibi, Magnifice, quisquis es, scripsi, qui scilicet Tui studiosissimus, ut me semper offendisti, nihil tamen hactenus rescribis; nec mirum, cum tantum sis evectus, in summum utpote gradum; sed decides post annum; ne superbi igitur. Debuisses aliquid respond text damaged⌈[ond]ond text damaged⌉isse; proinde impraesentiarum, quia ⌊Ursinus⌋ poculum text damaged⌈[lum]lum text damaged⌉ effert, cesso; do requiem manui et, ut magnificus es text damaged⌈[es]es text damaged⌉ vel magnifici operae pretium duxi, magnificum titulum meum T<h>eophr<a>stice subscribere; ridebis etc.
⌊Ioannes Dantiscus⌋, eques Hieros(olymitanus), utriusque iuris doctor, poeta laureatus, canonicus Varmiensis, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ etc. nuntius et secretarius, Tuus tamen qualiscumque.
VSSG, Ms. 30, f. 84v
Tametsi et quamvis in superioribus istis litteris nulla mei pauperis mentio facta sit, cum et aequo animo bibam combibamque frequentius, volui tamen et meas illis addere characteres, ut et me vivum incolumem huc adventasse et Vestrum esse cognoscatis. Ceterum quod mihi restat, scio: scilicet, ut illi aemulo obviando me opponam ac disertissimas illas obscurorum virorum epistolas ad vos cum nugarum aliquarum additione transmittam. Tremant profecto mihi manus, cum mecum pensito, cui et quanto viro et nostro principi scribam; Vos, qui iam altiore gradu constituimini, mei etiam, cum bona pocula laete sum(p)seritis, recordamini.
⌊Hieronimus Hamerbeo⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ etc. ac reverendissimi domini ⌊cardinalis Gurcensis⌋ secretarius etc.
Simitu[3] conscribillavimus epistolia tumultuatim consarcinata. ⌊Dantiscus⌋ mortalis Papaeus, noster sociennus oculissimus, sympotas nobis ductavit senecionem doliarem bucculentum cum Amasia tricenaria perterebrata trioboli muliere. Symposium Saliare hercle et struices patinariae et missus basilici, nempe alleculae excoriatae, echinatae nuces, Pomonae opes fructuariae, panis cum secundario geniturae primariae assati, tum alia pluscula. Corbitavimus tuburcinavimusque pancratice et syrrepsiter. Cenaturiret saturio Antonianus, si adsit.
Interea[4], quo haec legi paper damaged⌈[legi]legi paper damaged⌉, mea ⌊Grinea⌋ pateram ingentem effudit et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ scribendi ad Te ulterius argumentum praebuit: a paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉derant etiam puellulae non indecores. Quibus si affuisses, praebuisses utique suavium pro Tua vetere, qua veteribus uti consuevisti, consuetudine. Dabis,
VSSG, Ms. 30, p. [2] missed in numbering after f. 84
si voles, etiam invitus. Nihil contra Te agitur. Neniam ex mero ex mera volui scribere caritate ad Te. Scribo, praesertim in hac tabellarii opportunitate, qui non nisi madidus abibit. Feres patienter ut Tuos scholasticos, qui pergraecati sunt; talis eras ante magistratum, et boni consules. Non potui esse Plautinus; surripuit mihi omnia ⌊Ursinus⌋; unum tamen hoc, ne etiam non videar legisse, restat: basilice valeas et plus si velles.
Magister Ornatissime, mox licentiande et in medicinis doctorande, nunc vero rector, ego gaudeo multum, quod audivi, vos esse nunc dominum rectorem; ego bene faveo vobis, quia estis valde bonus socius ultraque estis ex illa patria ⌊Svicerorum⌋. Ego, quando iuvavi Vobis deponere, semper cogitavi, quod eritis magnus dominus, quia sciebatis bene vistulare or visculare or vistrilare⌈vistularevistulare or visculare or vistrilare⌉ et etiam metrificare or metuficare⌈metrificaremetrificare or metuficare⌉. Et quia ego gaudeo ms. gaudio(!)
⌈gaudeogaudeo ms. gaudio(!)
⌉ de vobis, gaudeatis etiam de nobis, et aviso Vos, quod ista nocte bene bibimus et habuimus unum bonum salatum alec, et rubrum et album co[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉rum vinum, et fuimus tam laeti, ut non creditis. Faciatis etiam vos ita, quia per Deum ita oportet nos vivere, si volumus esse boni socii et cupiatis pro bono.
[1] Misssing parts of address were written on the lost piece of paper the seal was impressed through.
[2] Quoniam —— qualiscumque written in ⌊Dantiscus’⌋ hand.
[3] Simitu —— Ursinus written in ⌊in Caspar Velius’ hand⌋.
[4] interea —— Dantiscus written in ⌊Dantiscus’⌋ hand..
| |
21 | IDL 120 | Ioannes DANTISCUS do Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI), Augsburg, 1516-11-19 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1594, s. 323-324
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), k. 51r-v
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 519
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1594, p. 324
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Fabiano⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratiosissimo.
BCz, 1594, p. 323
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Quod tanto tempore nihil litterarum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam dederim, non fuit aliud in causa, quam quod incertus, occupatus negotiis ⌊serenissimi domini mei⌋ et ⌊caesareae maestatis⌋ hinc inde vagabar, unde oportunum tabellarium non offendi. Dabit igitur tam longo meo silentio Paternitas Vestra Reverendissima veniam, impraesentiarum autem, dum ⌊Achatius de Trenk⌋ huc appulisset, non potui me continere, quin scriberem, licet cum oratoribus[1] ⌊caesareae maiestatis⌋ de omnibus uberius scribere decreverim. Qui prope diem hinc ad ⌊serenissimum dominum nostrum⌋ in re Moscica ac etiam nostra Prutena ituri sunt. Praesentibus meis credere non admodum ausi omnia, ideo distuli. ⌊Caesarea maiestas⌋, quam mihi indies clementiorem experior, unacum ⌊serenissimo domino nostro⌋ vult, ut in hac aula perseverem, utetur etiam, prout nuper mihi dixit, brevi iterum in his, ut an(te), opera mea. Superanda omnis fortuna ferendo est. Dabit Deus his meis aerumnis aliquando finem.
In fatis mihi esse reor, quod patria, quod Dominis, praesertim Paternitate Vestra Reverendissima per tantam locorum intercapedinem carere debeam. Gaudeo me non esse ut aspalacus[2], qui nusquam nisi in ⌊Boetia⌋, ubi nascitur, vivere potest. Quocumque advenio, mihi patriam esse oportet. ⌊Achatius⌋ mihi retulit de quodam ⌊Valentino⌋[3] qui contra me citationes ob canonicatum obtinuit. Confido Paternitas Vestra Reverendissima tuebitur partes meas, ego hic quid in his mihi faciundum est. Qui de omnibus incertus sum, nescio, pergat Dominatio Vestra Reverendissima, prout cepit, negotium hoc meum, et pecuniis si necesse fuerit, et suo patrocinio, promovere. Spero me futurum si non meliorem, tamen in omnibus fideliorem Ecclesiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae servitorem, quaecumque pro me exposuerit, dum redibo, cum summa animi gratitudine reddam, et me semper habebit eum, sicut coram, et per multas meas litteras pollicitus sum. Nec etiam dubito, immo mihi iam persuasi, quod Paternitas Vestra Reverendissima me, ut coepit, gratia et favore suo prosequetur in eadem omnis spes mea dependet etc.
In fine litterarum semper consuevimus nova quaedam annectere. Ut consuetudini satisfaciam, me brevibus absolvam: ⌊Caesar⌋ hinc ivit, et prope et circum suis studet venationibus, venatusque est denuo ⌊regem Angliae⌋, ⌊Heluetios⌋, ⌊Hispanos⌋, ac alios qui complices sui sunt, non deerunt ei pecuniae, nec gentes, ⌊Veronam⌋ cum magna sua laude, paucis peditibus, ⌊Gallis⌋ et ⌊Venetis⌋ in turpem fugam versis, conservabit, et futuris mensibus maiora molietur, speramusque omnes, quod omnia pro votis ⌊suae Maiestati⌋ succedent, cum aliis litteris omnia latius, videbit scio tantum meum, quo me subscripsi titulum Paternitas Vestra Reverendissima, et ideo ut videret, me enim ipsum rideo, subscripsi.
Commendo me supliciter Paternitati Vestrae Reverendissimae.
Eiusdem ⌊Paternitatis Vestrae⌋ Reverendissimae humillimus ⌊Ioannes Flaxbinder Dantiscus⌋ iuris utriusque doctor, poeta laureatus, eques auratus, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ nuntius et secretarius apud ⌊caesaream maiestatem⌋
[1] After the Congress of Vienna (1515) ⌊Christoph Rauber⌋ was supposed to go on a mission from ⌊Emperor Maximilian I⌋ to ⌊Moscow⌋. Because he kept delaying his departure and Dantiscus kept insisting the envoys should leave as soon as possible, the mission was ultimately entrusted to ⌊Herberstein⌋.
[2] Por.: Aspalacus est animal, quod sola Boeotiorum terra fert. A qua translatum statim perire dicunt. Frequens est tamen apud Orchomenios. Ravisius, Johannes: Cornucopiae Io. Ravisii Textoris epitome: quae res quibus orbis locis abunde proveniant, alphabetico ordine complectens. Lyon: Seb. Gryphius, 1560, p. 15 Aspalacis Animalibus.
[3] Cf. AT 4, No. 209, p. 169-170.
| |
22 | IDL 121 | Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEIN, Augsburg, 1516-11-21 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ONB, Cod. 13.597, k. 17r-v
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 5, s. 79-80 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
ONB, Cod. 13.597, f. 17v
Generoso et strenuo domino ⌊Sigismundo de Herbstain⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ consiliario et oratori, domino et amico colendissimo.
Ternas his diebus dedi ad Generositatem Vestram litteras[1], ex quibus, ut opinor, mentem meam abundanter intellexit etc. Accepi mandatum ⌊caesareae maiestatis⌋[2], sed magister curiae[3] iam abiverat, ideo nihil mihi profuit. Famulus meus quasi convaluit. Hostis[4] eius hic est, sed latet. Quaesitus est aliquoties per meum famulum etc. Velim, quod daret mandatum ad consules Augustenses, quod utique proditor se non impune fraudem commisisse intelligat etc. Scripsi hanc supplicatiunculam[5] ⌊caesareae maiestati⌋. Rogo, eam nomine meo reddat et, ut coepit, pergat res meas apud ⌊suam maiestatem⌋ promovere, quod semper erga Generositatem Vestram promereri studebo, cui me commendo. Nullum hominem in hac vita libentius quam Generositatem Vestram viderem. Navet igitur accuratius operam, ut quantocius et faustiter adveniat. Puellae cum taedio expectant etc.[6]
⌊Augustae⌋, XXI Novembris 1516.
[1] Perhaps Dantiscus is referring tothe letters marked as No. 1-2 and 4 in this edition. It is also possible that the expression his diebus refers to a time closer to the date of letter No. 5, and thus three letters unknown to us written after November 5, 1516 (the date of letter No. 4).
[2] About this imperial mandate cf. letters No. 2 and 3.
[3] Most likely ⌊Wilhelm von Rappoltstein⌋, cf. letter No. 2, footnote 7.
[4] Laurentius, see letter No. 2.
[5] This most probably refers to the memorandum on providing for Dantiscus, its receipt being the condition of the emperor granting him financial support (cf. letter No. 3). However, Dantiscus could be referring to the written request for the emperor’s mandate concerning punishment for ⌊Laurentius⌋ (see footnote 5).
[6] Most likely an allusion to the two friends’ having fun with local puellae, also practiced in ⌊Innsbruck⌋. The latter instances were commemorated in the elegy Ad Gryneam, which Dantiscus wrote during his stay in the Netherlands in 1517 and later provided with an epigram of dedication addressed to Herberstein.
| |
23 | IDL 123 | Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEIN, Augsburg, 1516-12-18 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ONB, Cod. 13.597, k. 18r-v
|
Publikacje: 1 | CEID 2/1 Nr 6, s. 81-83 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
ONB, Cod. 13.597, f. 18v
Generoso et strenuo domino ⌊Sigismundo de Herbstain⌋, equiti aurato, oratori et consiliario ⌊caesareae maiestatis⌋, domino et amico observandissimo.
Quod toties tot meis litteris Generositati Vestrae molestus sum, quaeso non aegre ferat. Cogit me necessitas, quam Generositas Vestra bene novit, ut scribendo morosior et impudentior sim, praesertim cum quodammodo non a ⌊caesarea maiestate⌋ solum, verum etiam a ⌊serenissimo domino meo⌋ derelictus mihi videor. Ad quem igitur in hac rerum angustia confugiam, praeter Generositatem Vestram, quam mihi apprime affectam cognovi, invenio neminem. Dabit itaque his meis importunitatibus veniam. Quae me impraesentiarum potissimum ad scribendum causa
compulerit, scio Generositatem Vestram pro sua prudentia bene intelligere. cf. Pl. Rud. 975-981 mare quidem commune certost omnibus. TR. Adsentio: / qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?/ in mari inventust communi. GR. Esne impudenter impudens?/ nam si istuc ius sit quod memoras piscatores perierint./ quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,/ nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,/ dicant, in mari communi captos ⌊Mare (ut Plautinis verbis utar) commune quidem est omnibus, sed non macellumcf. Pl. Rud. 975-981 mare quidem commune certost omnibus. TR. Adsentio: / qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?/ in mari inventust communi. GR. Esne impudenter impudens?/ nam si istuc ius sit quod memoras piscatores perierint./ quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,/ nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,/ dicant, in mari communi captos ⌋
cf. Pl. As. 198-199 diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:/ cetera quae volumus uti Graeca mercamur fide; Adagia No. 727 Graeca fides ⌊Graeca hinc mercantur fidecf. Pl. As. 198-199 diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:/ cetera quae volumus uti Graeca mercamur fide; Adagia No. 727 Graeca fides ⌋.
cf. Pl. As. 202 semper culatae manus sunt nostrae, credunt quod vident; Adagia No. 731 Osculatae manus ⌊Habent hic omnes oculatas manus, credunt, quod videntcf. Pl. As. 202 semper culatae manus sunt nostrae, credunt quod vident; Adagia No. 731 Osculatae manus ⌋. Olim praesente ⌊caesarea maiestate⌋ ⌊Augustae⌋ auguste vivebam, nunc autem anguste et haec ⌊Augusta⌋ me nuper annulis meis spoliavit[1], brevi etiam catenula mea, quae tenui adhuc dependet filo. Quodcumque est, feram ob amorem ⌊caesareae maiestatis⌋ patienter, domi non ferrem, modo sciam sic esse mentem suae maiestatis, si etiam me vendere oportuerit omnia et cum vita esse in discrimine. Quocumque ⌊caesarea maiestas⌋ voluerit, patiar, nam me ⌊serenissimus dominus meus⌋ ⌊suae maiestati⌋ dedit mancipium. Sed haec hactenus. Rogavit me ⌊nuntius⌋ ⌊Valachi⌋[2], ut pro eo ad Generositatem Vestram intercederem. Qui, quoniam eius dominus cum ⌊serenissimo domino meo⌋ nunc aliquantisper bene convenit[3], dignus mihi, quem Generositati Vestrae commendarem, videbatur. Conqueri mihi visus est de levi expeditione. Sciet Generositas Vestra, quomodo aut quid in his agendum etc. Ultimum et novissimum est, quod ardentissime cupio, ut Generositas Vestra quantocius huc ad nos vinculatos in claustris desideratissime faustiter adveniret. Cuius adventum Deus Optimus Maximus felicissimum faciat et cito etc. Si commode Generositas Vestra poterit post nactam aliquam opportunitatem, quaeso me ⌊caesareae maiestati⌋ domino meo clementissimo suppliciter commendet et dicat me paratum usque ad mortem ad quaevis servitia obeunda ad ⌊suae maiestatis⌋ mandatum, prout etiam ⌊sua caesarea maiestas⌋ iam quater experta est[4], et in omnibus sic me diligentem et fidelem, ut aliquem,
cf. Adagia No. 652 A teneris unguiculis ⌊qui ab unguiculiscf. Adagia No. 652 A teneris unguiculis ⌋ in aula ⌊suae maiestatis⌋ educatus est, inveniet. Commendo me Generositati Vestrae.
Eiusdem Generositatis Vestrae deditissimus ⌊Ioannes Dantiscus⌋, doctor etc., ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ nuntius et secretarius.
[1] On January 16, 1517 Dantiscus received 20 Rhine guldens from the imperial treasury, to recover his pawned rings: TLA, Oberösterreichische Kammerraitbücher, Bd 65 (Raitbuch des Tiroler Kammermeisters Ulrich Möringer für den Zeitraum 1516 Dezember 25 – 1517 Dezember 24), fol. 67.
[2] The term Valachus most likely refers to the Moldavian hospodar. At the time, the term Valachia was used in a broader sense, to denote the territory of the ⌊Duchy of Valachia⌋ proper – stretching northwards from the lower ⌊Danube⌋ but also (very often)to denote the politically much more important ⌊Duchy of Moldavia⌋, located north of ⌊Valachia⌋ proper, and adjacent to the middle ⌊Dnestr⌋ in the south, thus bordering on the ⌊Kingdom of Poland⌋ (cf. Sprawy wołoskie, p. I-IV; Porawska, p. 114-124; Herberstein 1556, p.2). The term nuntius Valachi most probably refers to Lucas Kirsza (Kyrsza, Kirsch, Kirssza), who was an envoy (humyenik) of Moldavian Hospodar Bogdan III the Blind (the One-eyed) (1504-1517) and his successor Stephen IV (1517-1527) (cf. AT, I, No. 18, p. 33; AT, II, No. 15, p. 12; AT, IV, No. 188-189, p. 152-153).
[3] Dantiscus probably had in mind prevention of border conflicts between ⌊Bogdan III⌋ and ⌊Sigismund I⌋ in ⌊Podolya⌋, on the Polish bank of the ⌊Dnestr⌋ (cf. AT, III, No. 590, p. 439), and he also seems to be alluding to the not always clear stance of the ⌊Moldavian hospodar⌋ towards ⌊Sigismund I⌋ (especially from 1512). Despite a defensive alliance with the ⌊king of Poland⌋, signed because of the practically constant Turkish-Tatar threat, ⌊Bogdan’s⌋ stance was often opportunistic and shaky (see Sprawy wołoskie, p. XCI-CI).
[4] Dantiscus went on three missions to ⌊Venice⌋ on ⌊Maximilian’s⌋ orders: in November 1515 with ⌊Maciej Drzewicki⌋ (see letter No. 14, footnote 2)and ⌊Rafał Leszczyński⌋ (see letter No. 8, footnote 6), and then in February and July 1516 (cf. Introduction, p. 1-4!!!, footnotes 8 and 19).
[5] Modifying the Latin name of Augusburg (Augusta),Dantiscus is referring to the earlier play on words: auguste (greatly) – anguste (modestly).
| |
24 | IDL 115 | Crisostomo COLONNA do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1516, end of the year] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 240, s. 177-178
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 448
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), k. 52r (t.p.)
|
Publikacje: 1 | POCIECHA 1 s. 161, 301 (ekscerpt, p. 301; ekscerpt język: polski przekład, p. 161) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Nomen meum written over s⌈smm written over s⌉, quod pro humanitate vestra scire cupitis, Chrysostomus est. Sum a secretis illustrissimae dominae ⌊ducissae Mediolani⌋. Dico illam ⌊ducissam Mediolani⌋ titulo tenus, nam regno suo iam pridem spoliata non minus affinium fraude quam vi hostili. Haec ex inclita Aragonia familia genus ducit. Filia fuit serenissimi regis Neapolitani Alfonsi secundi et coniunx illustrissimi Ioannis Galiatii iam defuncti ducis Mediolani, ex quo ⌊filiam⌋, quam nunc unicam habet, suscepit. Huic puellae nomen est domina orig. domna⌈dominadomina orig. domna⌉ ⌊Bona Sfortia⌋. Annum iam primum supra vicesimum nata. Eius ⌊mater⌋, de qua supra, nunc ducatu dux est Barii et princeps ⌊Rossani⌋ in regno Neapolitano orig. Neapolitanoi⌈NeapolitanoNeapolitano orig. Neapolitanoi⌉. Haec sunt, quae de me ac de meis principibus pro nostra amicitia te edocend written over s⌈sdd written over s⌉um censui.
Vale et me posthac posthac tuorum amicorum indici subscribe. Iterum vale et semper.
⌊Christostomus⌋ tuus, quicquid est
BCz, 240, p. 178
Annotation in the hand of Dantiscus:
Domina dux ⌊Bona Sforcia⌋ habet partem in ⌊ducatu Mediolani⌋ et est vera heres, habet etiam partem in dominio Cremonensi. ⌊Mater⌋ habet XX milia text damaged⌈[ilia]ilia text damaged⌉ ducatorum et ni(si) unicam ⌊filiam⌋, dotem centum milium ducatorum text damaged⌈[orum]orum text damaged⌉, 50 milia secum feret, reliquum in duobus annis solvetur. Mundum muliebrem taxat centum milium ducatorum, doctissima est, formosa text damaged⌈[osa]osa text damaged⌉, sanguineae ms. sanguinei(!)
⌈sanguineaesanguineae ms. sanguinei(!)
⌉ complexionis, mediocris statura, non macilenta, nec text damaged⌈[ec]ec text damaged⌉ pinguis, mansuetissima, 4 libros ⌊Vergilii⌋, multas ⌊Ciceronis text damaged⌈[onis]onis text damaged⌉⌋ epistulas, epigrammata varia, Italica multa Petra<r>che scit paper damaged⌈[it]it paper damaged⌉ memoriter, doctissime scribit et loquitur. Si quicquam Deo text damaged⌈[eo]eo text damaged⌉ volente futurum est boni necne, sciat quam primum caes(ar).
⌊Chrisostomus Columnensis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉⌋.
| |