1 | IDL 110 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, [Brest-Litovsk], 1511-08-04 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, BCz, 253, p. 16 (t.p.)
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BK, 211, No. 257, p. 229 (t.p.)
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 250, p. 235-236
|
Prints: 1 | AT 1 No. 287, p. 219-220 (in extenso) | 2 | ASPK 5/3 No. 301, p. 60 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Obliti sumus tibi committere, ut reducas in mentem ⌊Thoronen(sium)⌋, quatenus nobis responsum super negotio depositorii ex istor(?), quod sibi in ⌊civitate⌋ sua contra animum ⌊regnicolarum⌋ vindicare nituntur, ex istoc ⌊conventu⌋ mittant, sicuti per reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum⌋ facere promiserunt. Tametsi ipsis non cupiamus facere iniuriam, immo verius pro eorum obsequiis eisdem incrementa favemus(?), tamen clamantibus ⌊regnicolis⌋, quod eorum libertas opprimatur in complacentiam Thoronen(sium), cogemur remedium adhibere, ne ipsi quoque oppressos et iniuria se esse affectos conquerantur. Conferas etiam de hac re cum ⌊reverendo domino Varmiensi⌋, cui non incognitum est, quantas impulsationes in conventu ob eam rem habere solemus, persuadeasque suae reverendae paternitati, ut inducat ⌊Thoronen(ses)⌋, quod potius suscipiant aliquam earum condicionum, quae eis per reverendissimum ⌊archiepiscopum⌋ oblatae sunt, quam quod totum periclitari debeant.
Ceterum est, quod etiam tibi mandamus, conferas cum ⌊reverendo domino episcopo superinscribed⌈episcopoepiscopo superinscribed⌉ Chulmensi⌋, quod curiensi nostro ⌊Nicolao superinscribed⌈NicolaoNicolao superinscribed⌉ Pyotrowsky⌋ complementum solutionis faciat pro quietantia ad paternitatem suam sibi data, praesertim si quid pecuniarum nostrarum penes se habeat.
Sic factur(us) pro gratia nostra.
| |
2 | IDL 6829 | Łukasz WATZENRODE to Ioannes DANTISCUS, before 1511-12-01 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 3461: Michael Frolich balistarius, civis Elbingensis, de quo alias scripsimus, existimans iniuriatum sibi a burgravio nostro et consulatu in Tolkemith occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit |
| |
3 | IDL 6828 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz WATZENRODE, Cracow (Kraków)?, before 1511-12-01 Letter lost |
Letter lost, reply IDL 3461: Si ius domini doctoris Adam, quod ad ecclesiam nostram habet, consequi ab eo poteris aliorumque iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud Romae tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis. - - De matrimonio domini nostri regis multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem scribis, quod equidem miramur. |
| |
4 | IDL 3461 | Łukasz WATZENRODE to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1511-12-01 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 1-2
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 20-22
|
Prints: 1 | SKOLIMOWSKA 2013 Mikołaj p. 349-351 (in extenso) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 2
Erudito ornatoque domino ⌊Iohanni Flaxbinder⌋, ⌊regiae maiestatis⌋ notario nobis dilecto
Si ius domini ⌊doctoris Adam⌋, quod ad ⌊ecclesiam nostram⌋ habet, consequi ab eo poteris aliorumque written over is⌈isorumqueorumque written over is⌉ iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius on the margin⌈ipsiusipsius on the margin⌉ impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud ⌊Romae⌋ tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis.
⌊Michael Frolich⌋ balistarius, civis Elbingensis, de quo alias ⌊⌋, existimans iniuriatum sibi a ⌊burgravio nostro et consulatu in Tolkemith⌋ occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit. Cui administrari iustitiam ab advocato nostro semel atque mandavimus, sed ille iudicium nostrum non exspectans commercium habere coepit cum praedonibus. Et tandem illorum consilio atque aliorum etiam bonorum virorum suggestione diffidationem nobis et ⌊capitulo⌋ nostro fecit, probrosas saepe litteras missivas publicando, quibus non contentus fecit incendium in suburbio ⌊Frawenberg⌋ nobisque apud ⌊regiam maiestatem⌋ exsistentibus capitulum nostrum durissimis suis comminationibus saepius repetitis coegit pro redimenda vexa ducentas marcas sibi dare manente actione, quam in ⌊consulatum et burgravium⌋ se habere praetendebat. Cum autem reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Gneznensis⌋ hic esset in ⌊Prussia⌋, commisit dominis ⌊capitaneis Marienburgensibus⌋ nostra voluntate accedente causam hanc audire et iudicare, qui ferentes sententiam pronuntiarunt ⌊balistario⌋ in receptione ponderum factam esse iniuriam, et alia constituta die condemnaverunt partem adversam in expensis litis, quas taxaverunt ad ducentas marcas. A qua taxatione subditi nostri gravatos se esse sentencie sentientes ad ⌊regiam maiestatem⌋ appellaverunt. Nos putamus in prima et etiam in secunda sententia factam esse nostris subditis iniuriam. Mira res, quantum habeant apud nos favoris, vilissimum hominum genus, praedones. In expensis tamen litis apertior est, mea quidem sententia, iniuria. Tenti enim sunt, si bene memini, tres dumtaxat apud ⌊capitaneos⌋ termini, et eundu written over e⌈euu written over e⌉m fuit illi ⌊homini⌋ ad iudicium ex ⌊Elbinga⌋ in ⌊Marienburgum⌋ et consumpsit verisimiliter vix decem marcas, et taxatio expensarum facta est ad ducentas marcas. Nam quod antea expendit, uti videre potes in regestro suo, quod mittimus, sua mala voluntate et animo perverso cogente expendit. ad cuius Et ideo ad restitutionem non putamus obligari partem adversam. Hoc negotium te rogamus apud ⌊regiam maiestatem⌋ defenses pro subditis nostris rogando dominum nostrum regem, ne tantam illis latronibus inquietandi nos permittat facultatem. Accusando praeterea ⌊illum⌋ nostro nomine de incendio praedicto, de diffidatione et multis praeterea probris, nobis et domino ⌊cantori⌋ tunc vices nostras gerenti, inique erogatis. Terminum vero comparendi apud ⌊regiam maiestatem⌋ partibus a ⌊capitaneis⌋ constitutum directe nescimus. Erit tamen, si bene meminerimus, circiter Calendas Ianuarii.
⌊⌋ ⌊Anthonii Sabellici⌋ ab initio mundi inchoatam et usque ad illius aetatem continuatam pro nobis emas emptamque nobis mittas, item et ⌊⌋.
De matrimonio domini nostri ⌊regis⌋ multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem superinscribed⌈quidemquidem superinscribed⌉ ⌊⌋, quod equidem miramur.
Vale.
Ex arce ⌊Heylsberg⌋, prima Decembris anno M-o CCCCCXI.
⌊Lucas episcopus Warmiensis⌋
| |